Quid sunt demones. Quando, quales, ubi 				  c.78r.a  
et quare Deus eos creavit et quot ceciderunt. 
Quare Deus non parcit dyabulo, cum 
parcat homini. 
Rubrica XI 
Si quis forsan peteret quinam isti essent demones, respondet 
Apulegius dicens, in li. de Deo Socratis: "  Demones 
sunt genere animalia, anima passiva, mente racionalia, corpore 
aerea et duracione eterna. Catholici vero dicunt quod 
demones sunt spiritus nocendi cupidi, a iusticia penitus alieni, 
superbia tumidi, fallacia callidi et ultores scelerum iuxta 
divine iusticie voluntatem. Poete vero dicunt quod sunt Zartarei 
proceres, rectores noctis, alumni nequicie, fabri scelerum 
culpeque magistri. Sed quando eos creavit Deus et qua- 
les et ubi et quare et quando et //quot ceciderunt, re- c.78r.b 
recolo posuisse in V c. li. de Angelis.  Et in li. Vir.  c. Adam 
poterit colligi quare Deus creavit diabolum, cum presciverit 
eum futurum malum. Sed hic quid alibi non dixi nota: homo 
et dyabolus per superbiam lapsi sunt, verum homini pepercit 
Deus, cur ergo de simili peccato non pepercit dyabolo?
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |