Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 262


promittentes pro expensis necessariis am
pliores, non tantum ipsum, qui corpus et cor
aetatis juvenilis habebat, sed alios eo majores virtutibus,
et aetate amicos et consanguineos suos, ad
delitiosas et fertiles regni epulas invitarunt, quos
illico illuc festinis gressibus concitavere venturos.
Conflato igitur et sculpto sigillo sub regis Siciliae
titulo, Corradinus per Italiam literas spargit
et nuntios, et suum adventum celerem fore
praenuntiat. Corradus autem Capicius de generali
capitania et vicariatu Siciliae fabricatas
sub ipsius Corradini sigillo literas, in quibus
se regem Siciliae confingebat, studuit obtinere,
dicens quod ad parandas domino suo vias, et
ejus in regnum citum praedicandum adventum
volebat, ut praecursor, sublato morae dispendio,
properare. Sicque, obtenta superioris licentia,
Pisas usque pervenit; ibique totius deliberationis
Corradini propositum, voluntates quoque
principum Alamanniae, ac oblata per eos ipsi
Corradino juvamina, voce praenuntia promulgavit.
Postulat inter haec a Pisanis aliquod per
mare subsidium, quo possit ad praesens in Tunisium
transfretare. Et, quia Pisani jam disposuerant
prosequi factum et causam favorabiliter
Corradini, concedunt Corrado praedicto unam
galeam armatam, qua in Tunisium devehatur,
suaeque subserviat voluntati.
Cap. XVIII
Corradus Capicius, quum Tunetum appulisset, bellum
in Siciliam molitur. Fredericus atque Henricus,
regis Hispaniae filii, patria expulsi, apud Tuneti
regem stipendia faciunt. Henricus vero, in ipsius
regis suspicionem adductus, Romam tendit,
ibique regnum Sardiniae ei conceditur.
Applicans igitur in Tunisium, Corradus Capicius
praelibatus cum domino Frederico nato regis
Hispaniae, cogitatu callido, de invadenda Sicilia
machinatur; factumque Corradini justificans,
et suorum magnificans potentiam amicorum,
oblato sibi per magnificos viros Italiae,
ac confinia, loca subsidio, plusquam in re foret
veritas. Praedictus vero dominus Fredericus et
dominus Henricus germanus ejus, quos, propter
impatientiam, quam habebant de magnitudine
ac prosperitate fraterna, ejectos et absentes a propria
diu patria foverat aliena, pinguia pro se
ac quibusdam militibus de Hispania stipendia
recipiebant a rege Tunisii, qui cotidianis cavalcatis
et assiduae guerrae sollicitudine angebatur
per alios Sarracenos. Hi sane fratres hispani,
prae Sarracenorum conversatione diuturna actibus
Agarenorum imbuti, et, fere christianae religionis
obliti, a Sarracenis ipsis vita parum et
moribus differebant. Verum domnus Henricus a
praefato Tunisii rege habitus ex sua superstitiosa
superbia de proditoria machinatione suspectus,
ad seducendam et concitandam romanam
provinciam cum trecentis forte militibus de
Tunisio citra inopinate convenerat: qui dum romanam

Torna all'inizio