| Incoluisse domos, locus angustissimus iste
 Nunc capit in Domino gaudentes; nec locus artus
 Mentes angustat virtutibus amplificatas.
 Sed quia praeteriens turbabat turba quietem
 Ipsis optatam, Franciscus abinde recedens
 179. Ad loca se transfert...
 Septimus Liber.
 Agit qualiter fratres orare docuerit; et de confirmatione
 regulae prius approbatae. Item de spiritu prophetiae
 et de multiplici eius virtute.
 XVII. Additio.
 19. ... qui reparasti
 Morte tua mortale genus, tibi laus sit in omni
 Ecclesia, cunctisque locis honor exhibeatur".
 In cunctis ipsos laudare Deum, fideique
 Subiectos in ea docet ipsum glorificandum.
 Presbyteros quoque praecipue fideique ministros
 Censet honorandos, et ad ecclesias ubicumque
 Inventas placet ut fratres reverenter adorent.
 30.
 XVIII. Additiones.
 55. ... nimioque reverberat igne,
 Qui splendore suo noctem clarescere fecit.
 Excitat alterutrum: vigilantes quique quieti
 Se dederant surgunt: stupor omnes accipit ingens.
 Sed lucis virtute novae nova mentis eis lux
 Fulsit, et effectum senserunt intus et extra,
 Alter ut alterius sua mutuo corda viderent
 Ac intelligerent simul et concorditer omnes,
 | 
 |