AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad primum: quia secundum hoc ultimum intelligitur
auctoritas.
Ad secundum dicendum, quod actus essentialis ordinum est principaliter in
receptione divini luminis, et consequenter in transfusione eiusdem in inferiores;
sed quod hoc ordinetur ad reductionem hominum viatorum, accidit ipsis ordinibus;
unde cessante statu viae, non oportet quod cesset distinctio ordinum.
Nihilominus tamen remanebit modus recipiendi divinum lumen, proportionatum
statui viatorum reducendorum, si essent.
Ad tertium dicendum, quod actio corporum quae est per motum, tolletur, quia
motus cessabit et omnis imperfectio evacuabitur; sed actio quae est sine motu,
manebit: semper enim sol illuminabit inferiorem aerem: ita etiam et actiones
hierarchicae, quae sine motu sunt, post diem iudicii remanebunt.
Per hoc etiam patet responsio ad quartum: quia si non sit illuminatio et purgatio
ordinata ad quorumdam novorum cognitionem per modum profectus et
motus cuiusdam, erit tamen continuatio illuminationis, secundum quod inferiores
in lumine superiorum, rationes secretorum divinorum cognoscent.
EXPOSITIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
Dicit enim Isaias ex persona Angelorum «Quis est iste qui venit de Edom, tinctis
vestibus de Bosra?». Hanc quaestionem Dionysius
dicit esse superiorum Angelorum expectantium ab ipso Christo illuminari de
secretis mysteriis suae incarnationis: non tamen ipsi Christo quaestionem proponunt,
sed sibi invicem, ad significandum reverentiam eorum ad Christum;
sicut discipuli mutuo disputantes determinationem Magistri expectant.
«Quid est quod illi nesciant qui scientem omnia sciunt?». Hoc, sicut dicit
Magister, potest intelligi de his quae ad beatitudinem pertinent: vel etiam quia
nihil est ad cuius cognitionem medium illud non sufficiat, scilicet divina essentia:
unde non est ex defectu eius ut aliquid lateat ipsam videntem, sed ex defectu
videntis, qui ipsam perfecte non comprehendit. Quanto autem intellectus
videntis perspicacior est, tanto plura in ipsa videt; ad altiorem autem perspicacitatis
gradum non nisi dono ipsius Dei visi ascendit: quod quidem non communicat
necessitate, sed voluntate: et ideo dicitur illud speculum voluntarium
esse, ut in se hoc solum quod vult ostendat.
|
|