excepto etiam de aliis, sicut ad quemlibet
novorum oficialium dirigenda videritis,
auditis et admissis justis et moderatis expensis,
si quas in eorum executionibus debitis,
officialis ad quem directa sunt, se fecisse monstrabit,
ad officiales nostros, circa portas Roseti,
ut eorum tempore, ea similiter exequantur,
mittere non tardetis. Quibus etiam per
literas patentes injungimus, quod a vobis ea
recipiant, et ipsa tanquam ad eos directa clausa
retineant, et fideliter exequantur. Post exquisitam
vero plene rationem super executionibus
mandatorum, super residuis inveniendis,
quod est Curiae nostrae perutile, servata forma
vobis anno praeterito per Curiam nostram data,
cujuslibet ratio civium ad Curiae nostrae
praefectum, et fidelium nostrorum expeditionem,
sicut officium vestrum decet, studiose
discutite, ac discussum et expeditum finaliter
iuxta solitum in describendo nostro culmine
terminate, praedictis omnibus usque ad aliud
mandatum nostri culminis duraturis, et a vobis
annexa superius, sine alio speciali mandato
nostro, annis singulis, quibus officiales mutari
mandavimus efficaciter servaturis. Ne autem
officiales, de quibus superius diximus, si
de mandatis nostris vel responsalibus aliqua retinere,
vel potius occultare non exhibendo
praesumpserint, post praestitum juramentum,
fraudem vel eorum malitiam transire se gaudeant
impunitam, officialem qui Curiae nostrae
registra, quorum exempla semper habebitis,
obtexerit, prudentiae vestrae committimus
puniendum.
|
|