velamento iustitiae usque ad obsceni et inverecundi operis turpitudinem
denudare?
Audiat hoc domnus Stephanus, qui dudum de contubernio vestrae
sanctitatis egrediens cum Ammonitarum rege foedus amicitiae contulit, et
nunc per Romana moenia tamquam rasus barbam et detruncatus habitum
non sine David pudore discurrit. Audiant et hii, qui prodire fortassis
adhuc in publicum concupiscunt, ne dum inania cernere liberis optutibus
inhiant, dextrum oculum, hoc est vim intimae contemplationis, extinguant.
Nec pruriat eorum gula cum illo carnali Israel, porros, cepas et
allia. Quarum videlicet herbarum vehemens acrimonia oculos turbat et ad
lacrimas provocat. Quia nimirum saecularis actio, dum multis pressurarum
angustiis cingitur, dum laborum ingruentium crebra perturbatione
vexatur, quibus gaudere promisit, sepius flere compellit. Plane si laboris
delectat exercitium, habet sancta quies laborem suum. Unde Dominus ad
Moysen: Vade , inquit, et dic eis: Revertimini in tentoria vestra; tu vero hic
sta mecum, et loquar tibi omnia mandata, cerimonias, atque iuditia . Caeteris
quippe in carnis suae tentorio delectabiliter quiescentibus servus Dei
non residere iubetur, sed stare cum Domino, ut quo remotius a mundi
laboribus cessat, eo vigilantius in divinis obsequiis ipse se sanctae quietis
fervor exerceat.
Sed iam ad me redeo, me vestigiis vestrae sanctitatis advolvo, ut sicut
in os mihi unanimiter promisistis, in hiantem peccatorum voraginem
merso, sedulae orationis brachium porrigatis. Nam etsi vobis cohabitare
non potui, habitationi tamen vestrae quietudinem procuravi. Berzaellai
sane Galaadites descendes de Rogelim, praebuit alimenta David, dum
fugeret a facie Absalon. Quem cum peracta victoria rex invitaret, ut ad
quiescendum cum eo in Hyerusalem ille transiret, acquiescere noluit, sed
filium suum illi sua vice commisit. Obsecro , inquit, ut revertar servus
tuus et moriar in civitate mea et sepeliar iuxta sepulchrum patris mei. Est
|
|