19. AMBROS.  Pro similitudine . Similitudinem itaque 
peccati habuit, quae tamen caro illius absque  
omni peccato fuit. 
20. LANFR.  Pro similitudine peccati . Pro similitudine, 
id est, secundum similitudinem, videlicet secundum  
carnem, quia in similitudine hominum  
factus est. Vel pro similitudine, id est, pro exemplo  
dando fidelibus, ut et ipsi absque consensu peccati  
tententur; observantes ne inducantur in tentationem.  
Vel ita, pro similitudine, id est, propter similitudinem,  
propter carnem scilicet quam gerebat:  
nisi enim aliis hominibus similis esset, tentare eum  
diabolus non auderet. Ordo: tentatum per omnia  
absque peccato. 
21.  In auxilio . Auxilium Dei semper est opportunum; 
quia in necessitatibus subvenit; sicut in  
psalmo.  Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione  
( Psal . IX). 
CAP. V.—1. LANFR.  Omnis namque pontifex .  
Quasi diceret: Non est diffidendum quin per hunc  
pontificem misericordiam et gratiam consequamur,  
quia alii etiam pontifices, qui puri homines sunt, ad  
haec impetranda hominibus constituti sunt. 
2. AMBROS.  Omnis namque pontifex . Ponit hic  
Apostolus quaedam communia Christo cum sacerdotibus;  
quaedam vero altiora: Hoc commune est:  
pro omnibus constituitur, ut offerat pro peccatis. 
3.  Tu es sacerdos . Sacerdos dicitur Christus, qui  
semel se obtulit immolandum, sicut semel de Melchisedech  
in sancta legitur Scriptura. 
4. LANFR.  Melchisedech . Melchisedech panem et  
vinum sacrificare Deo constituit; quem ritum Dominus  
Jesus Christus observavit, et in Ecclesia sua  
observari praecepit. 
5. AMBROS.  Supplicationes . Dicit preces eum et  
supplicationes fundere non timore, sed nostrae  
causa salutis. Unde et in alio loco dicit sanguinem  
Christi melius clamasse pro nobis quam sanguinem  
Abel; qui ad accusandum de terra fraternum scelus 
  |  
  |