decenter, et magis debet intendere quomodo facere
debeat admirabiles, et diuturnas domus, quam quomodo
faciat eas sophysticas et apparentes. Sic etiam
decet magnificum, nuptias, et militias, et talia quae raro
occurrunt, magnifice facere. Patet ergo circa quid est magnificentia:
quia est circa sumptus decentes magnis operibus.
principaliter tamen est circa magnos sumptus impensos
erga divina, et erga totam communitatem. Ex
consequenti vero est erga magnos sumptus impensos circa
personas dignas, et circa seipsum. Ostenso quid est magnificentia,
et circa quae habet esse: de levi patet, quomodo
possumus nosipsos magnificos facere. Nam sicut liberalitas
plus contrariatur avaritiae, quam prodigalitati: sic
magnificentia plus contrariatur parvificentiae, quam consumptioni.
Nos ergo ipsos (si facultas adsit) faciemus magnificos,
declinando ad consumptionem, ut etiam in magnis
operibus potius superabundent sumptus, quam deficiant.
Quod maxime detestabile est, reges et principes
esse parvificos, et quod decet eos magnificos
esse. Cap. XX.
Tangit autem Philosophus 4. Ethicor. sex proprietates
ipsius parvifici: quae si inessent regibus, maxime
derogarent regiae maiestati. Prima proprietas est, quia
circa omnia deficit. quod ex ipso nomine patet. Esse enim
parvificum, est facere parva et defectiva. Secunda proprietas
est, quia si contingat parvificum, et magna expendere
pro parvo, perdit magnum bonum. Unde et proverbialiter
dicitur, Viles homines nuptias, et convivium perdunt
pro denariato piperis. Dum enim circa magnum convivium
non faciunt decentes sumptus,volentes parcere
modicae expensae, totum convivium indecens redditur.
|
|