Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 57


qui dicebatur Cononus Laudensis civis in ipso prelio vulneratus
paulo post obiit.
Preterea alio quodam die dominus imperator cum maxima
parte exercitus circa Mediolanum pergens, totas segetes quascumque
invenit devastavit, vites etiam et arbores succidit,
domos combussit, molendina destruxit. Mediolanensesque
hoc totum videntes nec etiam ultra fossatum exire ausi fuerunt.
Milites vero imperatoris eiusque principum eorumque
scutiferi per Mediolanensem episcopatum atque comitatum
seu per Martesanam et Sebrim euntes et omnia castra cunctasque
villas expoliantes ac postea comburentes et penitus destruentes,
totam fere Mediolanensium terram ita ceperant
ac devastaverant, quod Mediolanenses pauca loca habebant,
que omnino aut destructa aut devastata non forent. Mediolanenses
namque totam eorum dissipari ac destrui terram
videntes, scientes etiam se eam defendere non posse timentesque
insuper, ne imperator ab obsidione discederet, donec eos
caperet, cum ipso imperatore pepigerunt; ac se in eius manibus
posuerunt et plus de ducentum obsidibus de ipsius preceptis
faciendis ei tradiderunt.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio