5. Responsiva quod facient quidquid poterunt
Diligencia et honore decenti vestre amicicie littera visa fuit, ad
cuius damus significata cursum quod, in vobis tamquam in oculi nostri
pupilla non volentes tantum ferre contraria, de iniuria nuper illata vestrati
dolemus non aliter quam si nobis personaliter illata foret. Eapropter
pro constanti scire vos volumus quod circa commissi execucionem
excessus tanta cura tantaque attencione sedere proponimus, quod non
habebit nobilis castellanus vester conquerendi materiam, et digne penalis
suos convertetur asperitas in auctores.
6. Alia responsio, quod factum est
Nectit nos adeo constanter et solide ultro citroque benivolencie
claritas, quod quecumque vobis occurrunt pro tempore, nobis occurrisse
pensamus. Eo igitur sapienciam vestram non lateat quod super
excessu in vestratem commisso sic nos contigit perstitisse sollicitos, quod
predones facinorosos et nequam nostro tenere in carcere compeditos,
et intendimus ipsos suspendendos laqueis principaliter condempnare,
ac eciam scire vos volumus quod vestro castellano integram restitucionem
fecimus de ablatis.
7. Civitas ad civitatem pro treuga facienda
Litigiosa hec dissensio, que iam dudum nostrorum fuit illativa
communium, dampna inter nos mutua, ut experimur, cotidie non
desinit adinferre. Libeat vobis itaque, dum vestro procedat ex velle,
inter nos. quos satis iam debet fatigasse litigium, per annale temporis
spacium poni treugam, ut, cognito discriminoso tempore per tranquillum,
procul pulso discrimine, tranquillitatis amenitas revocetur. Rescribite,
igitur, si hoc vobis unanimiter reputatis acceptum.
8. Responsiva, quod libenter volunt treugam
Laudanda probitatis a vestre provisio, qua petimur inpetuose genere
tranquillitatis, nostris auribus adeo gratanter insonuit, quod sine
ullo discordi strepitu nostri tocius consilii sana mente firmavimus ut,
sicutvestra nobis declaravit epistola, treuge tempora firmentur.
Mittentes igitur vobis nostri reformacionem consilli publicam per scripturam,
rogamus obnixe quatenus similiter nobis vestram ad constantis
observacionem fidei remittatis.
9. Civitatis ad civitatem pro pace
Quoniam antiquus hostis, qui sepe consuevit super semen bonum
superseminare zizaniam, et non solum inter particulares personas, verum
eciam inter civitates et castra discordiarum scandala concitare, iam
|
|