Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1022


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuerit per satisfactionem reparari. Per eadem
enim res reparatur per quae constituitur. Sed humana natura instituta fuit solo
verbo Dei: quia dixit, et facta sunt. Ergo solo verbo debuit reparari, et mandato;
et non per aliquam satisfactionem creaturae.
2. Praeterea, sicut in opere conditionis maxime manifestatur potentia, ita in
opere reparationis maxime manifestatur divina misericordia. Sed maioris misericordiae
est peccatum absque omni poena satisfactionis dimittere quam satisfactionem
requirere. Ergo absque omni satisfactione debuit humana natura
reparari.
3. Praeterea, eius est pro peccato satisfacere cuius est peccatum facere. Sed
humana natura non est corrupta per actum quem natura fecit, sed per actum
quem fecit persona. Ergo satisfactio aliqua non debet exigi pro natura, sed
solum pro persona.
SED CONTRA, culpa ordinatur per poenam. Sed si peccatum remitteretur absque
omni satisfactione, remaneret culpa sine poena. Ergo remaneret aliquid inordinatum
in universo, quod est inconveniens.
Praeterea, satisfactio est medicina peccati. Sed dimittere morbum absque medicina,
non est sapientis medici. Ergo non decuit Deum naturam humanam sine
satisfactione reparare.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non fuerit necessarium naturam humanam reparari
modo dicto. Solus enim Deus naturam reparare potest. Sed in Deum non cadit
necessitas, sicut nec coactio. Ergo non fuit necessarium naturam humanam
reparari modo dicto.
2. Praeterea, quanto aliquid est magis necessarium, tanto est minus voluntarium;
et quanto est minus voluntarium, tanto est minus gratiarum actione
dignum. Sed opus reparationis humanae est maxime dignum unde gratias Deo
agamus. Ergo nullo modo est necessarium.
3. Praeterea, ad misericordiam Dei pertinet ut peccatum citra condignum
puniat, aliquid de poena peccato debita diminuens. Sed per quam rationem
dimittit partem, per eamdem potest dimittere totam. Ergo non est necessarium
quod per satisfactionem humanam naturam reparaverit.
4. Praeterea, eadem ratione dona gratis dantur, et debita gratis remittuntur;
unde sicut iudex non potest rem unius alteri dare, ita non potest offensam alteri
factam sine poena dimittere. Princeps autem cuius sunt omnia, potest poenas
relaxare. Sed Deus gratis dat dona hominibus, nec ex hoc sequitur aliqua inordinatio.
Ergo et potest poenas debitas dimittere, praecipue cum poena ex hoc
debeatur, quia per culpam ipse offenditur.

Torna all'inizio