Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 114


et nihilominus putari Silvestrum possedisse
atque omnia preter morem preterque naturam tunc esse
dicamus administrata. Postquam ille abiit, quos
provinciis urbibusque rectores Silvester preposuit?
Que bella gessit? Quas nationes ad arma spectantes
oppressit? Per quos hec administravit? Nihil horum
scimus, respondetis. Ita puto nocturno tempore hec
omnia gesta sunt et ideo nemo vidit.
30 Age, fuit in possessione Silvester. Quis eum de
possessione deiecit? Nam perpetuo in possessione non
fuit neque successorum aliquis, saltem usque ad Gregorium
Magnum, qui et ipse caruit possessione. Qui
extra possessionem est nec se ab ea deiectum probare
potest, is profecto nunquam possedit et, si se possedisse
dicat, insanit. Vides ut te insanum etiam probo,
alioquin dic, quis papam deiecit: ipse ne Constantinus
an eius filii an Iulianus an quis alius Cesar? Profer nomen
expulsoris, profer tempus, unde primum, unde
secundo ac deinceps expulsus est. Num per seditionem
et cedes an sine his? Coniurarunt in eum pariter nationes
an que prima? Quid, nemo omnium auxilio fuit,
ne illorum quidem, qui per Silvestrum alium ve papam
prepositi urbibus ac provinciis erant? Uno die
universa amisit an paulatim et per partes? Restitit ipse
suique magistratus an ad primum tumultum se abdicarunt?
Quid, ipsi victores non in eam fecem hominum,

Torna all'inizio