II 73  
  
Excellentie vestre litteris devote receptis ad id, quod continebatur in ipsis, affectum pertulimus, sed 
non est consecutus effectus, tum quia non aderat nuntius aptus promotioni negotii, tum quia treuge 
inter vos et .. regem Francorum firmate difficultatem ingerunt litteris impetrandis, que occasione 
alicuius excommunicationis vel interdicti forte scandalum aliquod suscitarent. Ne igitur videretur 
ecclesia regionum turbare quietem, in talibus autem opus est multa cautela, cum bellorum sit dubius 
exitus et guerrarum sit incertus eventus. Non miremini de mora cursorum; oportuit enim eos ire 
ad .., tunc in curia non presentem. 
  
 II 74  
  
Mentiri nolo, verum non possum scribere iuxta votum. Spes tamen grandis offertur; amicus faciet, 
quod valebit. 
  
 II 75  
  
Gaudemus in Domino et in sue pietatis providentia exultamus, quod ex alto respiciens vestre fidei 
puritatem vos de captivitatis eduxit angustia et in secure stationis palatio collocavit. Porro in casu 
vestro cor nostrum exciderat, presertim cum ad liberationem vestram preces nostre nullum fructum 
attulisse viderentur, sed benedictus Deus, qui de liberatione vestra providit et maluit vos sibi teneri 
de misericordia facta vobis quam homini obligari. Illud autem latere vos nolumus, quod ad utilitates 
vestras et vestrorum, quantum Dominus dederit, et tota virtute consurgimus et pleno desiderio 
aspiramus. 
  
 II 76  
  |  
  |