sancte et individue Trinitatis amen. Dei gratia Ravennatis
ecclesie archiepiscopus venerabili fratri Imolensi episcopo,
eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum».
Et nota quod non dicitur «in perpetuum» quando privilegium
conceditur laicis; quod ideo contingit, quia laicorum iura
non sunt perpetua, sed transitoria dignoscuntur . Et tunc absque
ulla cruce vel invocatione dominica principes seculares
titulum suum ponunt, ut «F. Dei gratia romanorum imperator
et semper augustus», et non ponitur ibi nomen recipientis,
ut dictum est, nec «in perpetuum» ad denotandum quod
ius imperii non est perpetuum, sed temporale. Si autem huiusmodi
seculares privilegium religiosis concedant, ut dictum est,
crux punctata precedit cum invocatione Dominica, et extra
cartam, scilicet in dorso, notarii curie signum sue manus apponunt,
sic dicendo: «In nomine Domini amen. F. Dei gratia
Romanorum imperator et semper augustus». Postmodum
in ecclesiasticis sic expedit exordiri: «Cum universorum iura
ex iniuncto a Deo nobis officio roborare munimentis apostolicis
teneamur, pro illorum quiete oportet nos sollicitos esse,
et eorum petitiones maiori providentia exaudire, qui necessitatis
tempore sunt officio et nomine principes, et pastorali
prediti dignitate» vel: «Quotiens nobis petitiones porriguntur a
radice iustitie procedentes, ex iniuncto admnistrationis officio
ipsas facile admittere debemus, quia non debet dilationibus
aliquibus fatigari qui iustum petit pariter et honestum» vel:
«Cum imperialem deceat maiestatem universorum iura conservare
illesa, nos, qui divina favente clementia Romanorum imperio
presidemus, sic iustis precibus condescendere volumus
et singulis providere, quod tam ecclesiastice persone quam
etiam seculares contente maneant suo iure»; vel: «Sacrosanctum
hospitale Iherosolimitanum et eiusdem hospitalarios
summa nos oportet dilectione diligere, ipsorumque iura
nostris privilegiis et protectionibus taliter premunire, ut
|
|