Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 772


4. Praeterea, ad Hebr. 2 dicit Glossa, quod natura mentis humanae quam
Christus assumpsit, nihil post Deum est melius. Sed Christus assumpsit mentem
eiusdem naturae cum nostris mentibus. Cum ergo unumquodque tanto sit
melius quanto expressiori imagine Deum imitatur; videtur quod esse ad imaginem
non magis Angelis quam hominibus conveniat.
5. Praeterea, de beata virgine dicit Hieronymus quod
«exaltata est super choros Angelorum ad caelestia regna». Sed hoc non posset
esse, si ipsa esset minus ad imaginem Dei quam Angeli. Ergo cum ipsa vere et
pure naturam humanam habeat, videtur quod imago non plus in Angelis quam
in hominibus inveniatur.
SED CONTRA est quod dicit Gregorius quod Angelus dicitur
signaculum similitudinis, quia in eo divinae imaginis similitudo magis insinuatur
expressa. Sed secundum hoc aliquid dicitur esse magis ad imaginem, secundum
quod expressius imago Dei in ipso relucet. Ergo Angeli sunt magis ad imaginem
Dei quam homo.
Similiter etiam videtur quod sit vir magis quam mulier per id quod 1 Corinth. 11,
quidam gradus inter virum et mulierem constituitur, dum dicitur vir imago Dei,
et mulier imago viri: et ita non in omnibus habentibus imaginem imago aequaliter
invenitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod de imagine possumus loqui dupliciter: aut quantum
ad id in quo proprie consistit imaginis ratio; aut quantum ad id quod secundario
assignatur similitudo imaginis: proprie enim et principaliter imago intellectualem
naturam consequitur; unde oportet quod ubi intellectualis natura perfectius
invenitur, etiam ibi sit imago expressior: et sic cum natura intellectualis
multo sit dignior in Angelis quam in homine, eo quod propter obumbrationem
intellectualis luminis homo rationalis dicitur, cum ratio sit quidam intellectus
obumbratus; oportet quod in Angelis sit expressior Dei imago quam in anima,
et in Angelis superioribus quam in inferioribus, et in viro quam in muliere:
quamvis illa diversitas sit minor quam prima, quia non sequitur diversitatem
naturae secundum speciem. Assignatur etiam imago Dei in homine, sed non ita
proprie, quantum ad aliquas proprietates consequentes, sicut quod homo dominatur
inferioribus creaturis (sicut etiam Deus in toto universo), et est quodammodo
finis earum: et hoc innuitur Gen. 1, 26, ubi post id quod dictum est:

Torna all'inizio