Petri Cantinelli: Chronicon

10


transitum per Bononiam et Romaniam, et comune Bononie duxit ei obviam carogium copertum
de scarlatto et boves copertos de scarlatto, qui eum duxerunt usque ad pontem Reni
cum trunbis, cenamellis, tanburris et aliis instrumentis, faciendo inclinari perticam carocii ipsi
regine, quando fuit prope eam. Et, super ipso carocio, erat dominus Castellanus de Andalo, cum
multis aliis de maioribus Bononie.
Eo vero anno Coradinus filius regis Conradi movit de Alamania, cum gente maxima, et
ad eum venerunt multi barones et magnates Italie, qui sociaverunt eum usque ad introitum
Apulie. Sed rex Karolus, volens obsistere sibi in bello, ipsum Coradinum et multos magnates
cepit, et devicit eius exercitum: postea vero fecit eum decapitari, et ducem de Asturich
et alios multos, quos ceperat cum eodem.
Eodem anno dominus Caçanimicus filius domini Alberti de Caçanimicis occisit dominum
Guidonem Paltenam suum verum consanguineum. Et dominus Albertus Caçanimicus senper
dicebat ei: "Da ei, et occide eum". Et, dicta occasione, dictus dominus Albertus condenpnatus
fuit in duobus millibus libris bononiensibus. Et dominus Caçanimicus fuit positus in banno
comunis Bononie.
Millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima. Dominus Albertus de Fontana
de Placencia fuit potestas Bononie, dominus Riçardus de Villa de Mediolano capitaneus
populi Bononie; qui capitaneus fuit expulsus per forciam et potentiam partis Geremiorum, nam
bene et legaliter ac comuniter suum regimen faciebat. Et electus fuit in capitaneum populi,
pro dicto anno, dominus Henrigittus Gonfalonerius. Et hoc anno, in die kallendarum ianuarii,
in publica contione, rumor maximus elevatus fuit contra dictum dominum Albertum potestatem,
et multi lapides proiecti fuerunt contra eum, et hoc fieri fecit dominus Comacius de Galluciis;
et tunc fuit magna discordia inter Gallucios et Lanbertinos, occasione potestarie de Forlivio.
Millesimo ducentesimo septuagesimo, indictione tercia decima. Dominus Guido de Corigio
de Parma fuit potestas Bononie, dominus Henrigittus Gonfalonerius de Placencia capitaneus
populi Bononie. Hoc anno comune Bononie fecit exercitum in loco, ubi dicitur Primarium,
supra ripam Paudi, in litore maris, et ibidem fecit edificari castrum Prumarium contra voluntatem
Venetum; et erat tunc festum omnium sanctorum.
Millesimo ducentesimo septuagesimo primo, indictione quartadecima. Dominus Lanfranchinus
de Maloxellis de Ianua potestas, dominus Anselmus de Rivola de Bergamo capitaneus
populi Bononie. Hoc anno dominus Philippus rex Francorum rediit de ultramare, veniens per
civitatem Bononie.
Eo anno multa bona ordinamenta facta fuerunt, per populum Bononie et ipsos potestatem
et capitaneum, contra malefactores.

Torna all'inizio