Salimbene de Adam: Cronica

Pag 142


annis, et vidi ibi XXX fratres laycos habitantes. Et forte hoc a
Domino factum fuit multiplici ratione.
Prima, quia, cum palatia edificantur vel ecclesie vel alie
domus, primitus in fundamentis lapides impoliti sternuntur, postquam
autem fundamenta super terram apparent, ponuntur lapides
dolati et pulchri ad pulcritudinem operis sive edificii ostendendam.
Ideo potest congruere religioni beati Francisci quod
Dominus de Ecclesia militante et triumphante promittit, Ys.
LIIII: Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione,
ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphyris.
Et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; universos
filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis, et
in iustitia fundaberis
.
Secunda ratio est quia beatus Franciscus multum imitatus et
secutus fuit filium Dei, iuxta verbum quod scriptum est, Iob
XXIII: Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi
et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum eius non recessi, et in
sinu meo abscondi verba oris eius
. Filius autem Dei, sicut dicit
beatus Iacobus, II, elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide
et heredes regni, quod repromisit diligentibus se
. Quod etiam docuit
verbo et monstravit exemplo. Docuit verbo, quando ait, Luc.
XIIII: Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et
cecos. Et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi. Retribuetur
enim tibi in retributione iustorum
. Revera, sicut dicit Ys.
XXV, faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium, convivium vindemie pinguium medullatorum,
vindemie defecate
. In quo pauperes homines in Sancto Israel exultabunt,
sicut dicitur Ys. 29. Monstravit exemplo, cum pauperes
piscatores elegit et non principes synagoge. Hinc ait, Luche XIIII:
Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles, cecos et
claudos introduc huc
. Hinc etiam de talibus regratiatur Patri, Mat.
XI: Confiteor tibi, Pater, Domine celi et terre, qui abscondisti hec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
. Isti sunt illi
parvuli de quibus predictum fuit, Zacharie XIII: Convertam
manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus
.

Torna all'inizio