: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 237


Forma privilegii iudicatus et tabellionatus.
Quoniam, si ius sibi quilibet in sua propria causa dictaret, non sopirentur
discordantium lites, sed potius augerentur et eorum fieret odium
immortale, provida fuit deliberatione provisum, ut certe persone, que
forent in iure perite, ad iudicatus assumerentur officium, et aliorum lites
iuxta iuris ordinem terminarent. Rursus, ne contractuum memoria deperiret,
inventum est tabellionatus officium, quo contractus legitimi ad
cautelam presentium et memoriam futurorum manu publica notarentur.
Hinc est quod predicta officia, ad que, per dilectos filios … et … examinatores
super hoc deputatos a nobis, fuisti repertus ydoneus, cum potestate
dandi tutores et curatores, decretum interponendi, alimenta decernendi,
testes recipiendi et publicandi acta, prothocolla et instrumenta
exemplandi, necnon auctoritatem prestandi emancipare, manumittere et
adobtare volentibus, tibi duximus concedenda, ut illa prudenter et fideliter
exequaris, et ad te, cum necessitatis fuerit in hiis, que ad officia ipsa
pertinent, recurratur. Nulli ergo etc.

Torna all'inizio