expostulant. Sicque, nostris quod expetebant inconsulte concedentibus, certamen ad
invicem scinditur. Nostri in portum suum revertuntur.
Nostri itaque, deditionis falsa pollicitatione delusi, per totam noctem, quasi jam hostes
triumphavissent, gloriantes, dum usque in crastinum securius sustinent, Venetiani naves suas,
pluribus commeatibus aggregatas, nocturno silentio exonerando levigantes et in summitate
mali uniuscuiusque navis solium duorum, vel trium hominum arte componentes, lapidibusque
et pilis ad jacendum munientes, sese ad defensionem potius quam ad deditionem aptant.
Dux vero, doli ignarus, summo diluculo potentiores exercitus sui, qui eos seipsos, sicut
promiserant, dedentes susciperent, mittens, salvis omnibus, quae ipsorum erant, usque ad se
deducere praecipit. Sed Venetiani nostris, ad se venientibus, arma potius quam deditionem
ostentantes, dum magno impetu versus ipsos grassantur, nostris, quia improvide processerant,
certamen declinantibus, ipsi in portum Duracensem ad ignominiam damnumque
nostrorum impune applicant. Sicque facultatem liberam urbem ingrediendi habentes, vicissim
nautae urbicensibus et urbicenses nautis consulantur; invicemque per totam diem consilium
captantes, plus minus a medietate noctis transacta, sub pallore lunae armantur; navibusque
litore citius amotis, buccinis concrepando, nostris certamen offerre progrediuntur: quibus
nostri, certatum occurrentes, acerrime utrimque congreditur. Sed illi artificiose ignem, quem
graecum appellant, qui nec aqua extinguitur, occultis fistularum meatibus sub undis perflantes,
quandam navem de nostris, quam cattum nominant, dolose inter ipsas liquidi aequoris undas
comburunt. Sed nostri, dolo cognito, facto impetu, aliam navem de suis non minoris pretii
penitus in mare submergunt. Sicque, damno contra damnum composito, pari ultione facilius
fertur, nostris itaque exhorrescentibus dolum ipsorum, ipsis autem strenuitatem nostrorum,
certamen utrimque diremptum quievit. Ipsi in portum urbis, unde exierant, regrediuntur;
nostri vero ubi primum applicuerant, persistunt.
XXVII. - Porro in crastino summo diluculo illucescente, mense octobri instante, dum
pars exercitus nostri pabulum quaesitum ire appararent, imperatorem cum innumerabilibus
copiis adventare per signa in summitatibus hastilium eminus ventilantia depraehendunt. Fit
concursus et strepitus in castris: alii terrentur, alii, animo promptiores, minus fortes, exhortationibus
recreando, robustiores reddunt. Dux vero, videns sibi belli certamen imminere,
ut, suis omnem spem fugae auferendo, ad defensionem sui ardentius inflammaret, naves suas,
a mari protectas, omnes combussit, ne forte cum acrius proelium nostris immineret, timidi,
certamine declinando, spe transmeandi illorsum aufugerent. Imperator vero, appropinquans
haud procul a castris nostrorum - scilicet, quasi stadiis quatuor interpositis - castrametatur:
exercitus ab undique ipse facit, nemine ipsorum adversum nostros, sed neque ex nostris
adversum ipsos, ipsa die aliquid praesumente.
Sequenti nocte dux primas noctis facit excubias; secundas vero, videlicet a media
nocte donec diescat, Boamundus, filius ducis. Mane autem facto, dux ipse, lucis crepusculo,
omnesque nostri surgentes, cum summa devotione hymnos Dei cum missarum celebratione
audiunt: presbyteris compunctive confitentes peccata, muniunt sacri Viatici misteriis.
Sicque, ordinatis aciebus, ad certamen gradatim et conjunctissime progrediuntur. Imperator
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|