sibi manducat et bibit", quia "in pace factus est locus eius", ut dicitur
in Ps . [75,3].
Circa secundum tangit duo, scilicet huius sacramenti materiam quia
frumenti ; non enim confici potest nisi in pane frumenticeo. Secundo
tangit huius sacramenti efficatiam duplicem. Quarum una est quia reficit
mentem delicate quia adipe ; unde Ierem . 31[,14] "Replebo animas
sacerdotum pinguedine". Sacerdos enim esse debet qui hoc conficit sacramentum.
Secunda est quia reficit mentem habunde quia satiat te ; "caro
enim Christi interiorem hominem pre ceteris gratiis reficit et saginat",
ut dicit Magister in libro IV Sententiarum dist. 9. Qui autem sine pace
conscientie accedit, comedit quidem sed non satiatur sed potius evacuatur,
iuxta illud Ysa . 9.d [ = 9,20] "Comedet ad sinistram et non saturabitur";
non inpinguatur sed potius attenuatur. In cuius figuram dictum est II Reg .
13[,4] ad Annon - qui interpretatur gratis iniqus - "Quare sic
attenuaris macie?".
Ut ergo melius possimus habere pacem conscientie, vos absolvetis
me et ego absolvam vos.
VII
In pace sunt ea, vel omnia, que possidet . Lc. 11[,21].
Licet istud verbum dicatur de diabolo et pace falsa peccatorum, iuxta
illud Ps . [72,3] "Pacem peccatorum videns", que in veritate non est
pax sed potius bellum, iuxta illud Ierem . 8[,11] et Eçech . 13[,10]
"Dixerunt pax et non est pax", et Sap . 14[,22] "In magno viventes
inscientie bello, tot et tam magna mala pacem appellant", tamen verificari
potest de Deo et pace vera, ad quam quidem faciendam Filius Dei
venit in mundum; unde ipso nato angeli cecinerunt Lc . 1 [ = 2,14]
"Gloria etc., pax hominibus bone voluntatis". Convenit autem istud
verbum et faciende comunioni et fraterne congregationi.
Nullus enim debet comunicare nisi, in vera pace existens, possideatur
a Salvatore; quia "In pace factus est locus eius", ut dicitur in Ps .
[75,3]. Vera autem pax non potest esse cum peccato mortali, iuxta illud
Ysa . 48[,22] "Non est pax impiis, dicit Dominus", sed est in solis
iustis, iuxta illud Sap . 3[,9] "Pax est electis Dei". Et ideo qui accedit
ad comunicandum cum conscientia peccati mortalis accedit ad illud in
iudicium sue dampnationis, iuxta illud I [ Cor .] 11[,29] "Qui manducat
et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit". Et ideo debet prius
se purificare ut in vera pace existens digne possit comunicare, iuxta illud
Ps . [ 147,14] "Qui posuit fines tuos pacem ex adipe frumenti satiat te";
Glosa : pane qui de celo descendit.
Secundo etiam convenit fraterne congregationi, cuius summum bonum
|
|