Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 539


vel apostolicus condempnarint?? Accipiant et de hac obiectione responsum et veterum,
si ita volunt, admirentur exemplum. Xistus Romanae sedis episcopus Valentinianum
et Honorium excommunicationis gladio perculit et ab imperii dignitate submovit.
Quid ergo? Non licuit Romanae aecclesiae modernis temporibus, christianitatis
gloria latius propagata, quod priscis olim tempestatibus valuit? Aut ligandi solvendi
potestatem ad tempus accepit, ad tempus amisit? Absit hoc ab animis christianis.
Sicut enim potestatem semel acceptam Petrus extunc semper habuit et habebit, sic
eandem potestatem Romana sedes in saeculum possidebit, teste Augustino, qui ait:
Petra tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; unitas tenet; unitas dimittit .
Non solum autem Xistus hoc fecisse probatur, verum eciam modernior et quasi iunior
papa Stephanus itidem legitur executus. Nam Desiderium Longobardorum regem
vehementer Romanam aecclesiam infestantem, saepe commonitum semperque renisum
prius excommunicavit, post vero latenter profectus in Gallias et apud Carolum super
eius iniquitatibus questus, eundem Carolum collecto hoste Romam duxit et abiecto a
dignitate regni Desiderio Romanorum imperatorem constituit. Sed cur ista de pontificibus
Romanis prosequimur, cum Ambrosius quoque Mediolanensis episcopus, vir
praecipuae sanctitatis et urbanitatis egregiae, verum impar apostolicae dignitatis, Theodosium
a Thesalonica caede reversum et effusione innoxii sanguinis cruentatum ab
aecclesiae ingressu removerit et episcopali auctoritate egerit, ut non prius reciperet
aecclesiasticam communionem, quam humili confessione totum, quod deliquerat, sanaretur?
Legitur enim, quod videns isdem imperator a liminibus aecclesiae se prohibitum,
totus versus in lacrimas insignia regalia deposuerit et pro purpura cilicio indutus,
tantis sese fletibus et lamentis affecerit, ut omnibus, qui aderant, admirationi fuerit
et stupori. Quem vir Domini conpunctum et humiliatum aspiciens, in aecclesiam introduxit,
redditaque sibi communione, pro eodem sacrificium dominici corporis et
sanguinis immolavit. Si talia Romani pontifices, quos supra memoravimus, potuerunt,
nec solum illi, verum alii imparis dignitatis aepiscopi multos imperatorum et regum
certis de causis diversis temporibus excommunicaverunt et a regni dignitate vel imperii
gloria submoverunt: dicant qui volunt, si tamen recte volunt vel possunt, cur
non eadem apostolica auctoritate Yldibrandus Heinricum regem excommunicare potuerit
et ab imperii dignitate suspendere.
VII. Quia vero superioribus rationibus et exemplis iam eis satisfactum putamus,
quibus regem excommunicari videbatur indignum, caetera, quae in Ildibrandum obiciunt,
persequamur. Aiunt enim: ?Quis hominum aequanimiter ferat rem omnibus
saeculis inauditam, ut Rodulfus dux domini sui regnum praeriperet et multis sacramentis
sibi obstrictus ad imperium aspiret. Si nichil aliud Yldibrandus egisset, quo
merito reprehendi deberet, hoc tamen tam exiciale fuit tantumque posteris iniquae
praesumptionis et auctoritatis invexit, ut hoc solo iure debuerit condempnari. Hactenus
milites sacramenti foedere tenebantur, stupebant iniurias dominorum, vindicabant offensam,
potentiam tuebantur, defensabant honores, pro salute quoque servabant excubias,
et par sacrilegio videbatur, si in honorem quippiam molirentur. Nunc autem versa
vice milites armantur in dominos, insurgunt filii in parentes, subditi commoventur in

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio