de ea Dolfin: unde. habito cum eis consilio. illud iter reliquimus. quia
inter Crete et Barbariam ire volebamus: sed. relicto illo maris brachio. in
Crete et Romaniam navigavimus. et cum Dei auxilio in natu sancti
Johannis Baptiste ad portum civitatis Candie. provincie Creti. pervenimus.
que civitas pulcra est et amena et omnibus deliciis plena. et est sub
dominio Venetorum. una cum Cania et Orechenio et Schecia. civitatibus
Creti. et tota insula similiter. que congirat septingenta miliaria: de
Crete autem usque Venecias sunt mille quingenta miliaria. sive de Candia
civitate. In illa insula Crete. est unus mons altissimus. qui videtur de
mari multum longe. ubi Sanctus Paulus liberavit seipsum a serpente seu
vipera vulneratum. ut legitur Actus XXViij. cap. 6. et ibidem dicitur.
ipsum dedisse illi. qui ipsum hospicio suscepit. gratiam contra serpentes et
suis heredibus ex eis descendentibus. et vocatur ille mons Sancti Pauli:
ipsum vidi et prope fui per quindecim miliaria. sed videtur in mari
per LX miliaria.
In die natus Johannis Baptiste. de sero. galeam ascendimus et. prospero
vento flante. insulam Crete descendimus. recommendantes nos
Deo et beate Marie. et insulam Scarpati transeavimus. et dum essemus in
gulfo Satalie in medio pelagi longe a terra per ducenta miliaria, visitavit
nos Deus. quod ille gulfus tantas inundaciones fecit. tantas conquassaciones.
ut. tota una die [et] una nocte. timeremus naufragium ultraquam
centum vicibus: unde cooperuerunt totam galeam ab uno capite usque
ad alium. et omnes naute erant a fluctibus balneati: ego autem cum magno
timore stabam in scandalaria. clausis portis galee. et rogabam Deum
toto corde. ut nos de hoc grandi periculo liberaret.
Facta in mari tranquillitate et prospero vento flante. insula Rodi. que
est fratrum Sancti Johannis Jherosolomitani transeavimus. et ad
insulam Cyprum cum magno timore pervenimus. quod unus pirata. crudelis spoliator maris. Bartholomeus Malopolus. erat juxta nos vel propinquus
nobis: tamen. Dei auxilio mediante. evasimus manus suas
|
|