carere servitio et persona sua dolemus,
tibi nihilominus condolentes qui bonum de
ipso filium amisisti. Sed cum divinae volutati
resistere nemo possit, et revocari nequeat
quod vocavit, et si super obitu ejusdem
filii tui prohibere tibi lachrymas non possimus,
utpote qui mutato ordine ad fata pervenit, a
quo sperabas si rectus ordo procederet sepeliri:
moderationem tamen tuis justis motibus de favorabili
gratia imponere suademus, ad te, domum
tuam, et filios favorem ad eum habitum
convertentes: ut modestia in doloris vehementia
observata, possis in nostra gratia confidentius
respirare, maxime quod ad servitia
nostra vocatus, finem in Curia nostra laudabilem
consummavit.
Cap. XIII.
Magister Petrus consolatur matrem, fratres,
et sorores suas de morte patris sui.
Expectabam filiali zelo de domo paterna
recipere nova salutis et gaudii, quibus
recrearetur animus castrensibus negotiis
occupatus. Ineratque mihi solicitudo continua,
aliquem de compatriotis meis videre nuncium
bonum de regione longinqua, qui vitam
parentum doceret filium, de salute conjugis, et
natorum, patris laetificaret affectum. Meam
verumtamen expectationem, moestus patris funeris
rumor adveniens vehementius conturbavit,
expectata sustulit gaudia, meque totum
|
|