superiores inferioribus, preponenda sunt nomina mittentium,
ut eorum dignitas ipsa scripture serie ostendatur.
Ad papam autem si quando ab ipso imperatore uel ab
aliquo ecclesiastici officii uiro salutatio dirigitur, hanc uel
huic similem mitti oportunum est.
Salutationes regis ad papam, et cuiusque, subditi
ad prelatos.
Domino et in Christo uenerabili N dei gratia totius sancte
ecclesie summo et uniuersali pontifici N dei gratia Romanorum
imperator augustus , uel N rauennatis ecclesie minister licet indignus,
debitam in Christo reuerentiam , uel debite subiectionis
perseuerantiam, debite reuerentie famulatum, debiti famulatus obedientiam,
debite obedientie subiectionem .
He autem salutationes uel his similes mitti conuenientes
sunt inter ecclesiasticos uiros, a subditis uidelicet ad prelatos,
et addendum est semper : in Christo , uel in domino Jesu
Christo .
Hec enim sunt precipua nomina que in huiusmodi salutationibus
dumtaxat ponere consueuimus : reuerentiam, obedientiam,
deuotionem, subiectionem, famulatum, et famulamen .
Atque ex his adiectiua cum substantivis simul debent
constitui, et prefato modo ad salutationem redigi.
Salutatio pape inuariabiliter universis destinata.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilecto in Christo
filio N Romanorum imperatori augusto salutem et apostolicam
benedictionem .
Salutatio imperatoris ad omnes.
N dei gratia Romanorum imperator augustus fauentino episcopo ,
uel pictauiensi comiti , uel pisano populo , gratiam et bonam
uoluntatem .
Quando tamen ad imperatorem quilibet episcopus uel
dux uel cuiuslibet ciuitatis populus scribit, hec vel his
similia circa regium nomen debent adiungi : inclyto excellentissimo
inuictissimo precellentissimo triumphatori semperque augusto
Romanorum imperatori C N pisanus archiepiscopus licet indignus
debitam in Christo subiectionem , uel conpetentem aliquam de
supradictis.
Salutationes ecclesiasticorum uirorum inter se.
N dei gratia sancte bononiensis ecclesie episcopus licet indignus
perpetuam in Christo salutem, uel salutem in Christo perpetuam,
|
|