NARRATIO
6 Exinde siquidem est quod universitatem vestram latere nullatenus volumus, quod Imolensium videlicet perfidia in nos tantum vires suas extendit, quod pecora nostra in territorio nostro vivere seu pascere minime permittunt, et de agris et vineis nostris sua iura persolvere non permittunt homines nostros, et quos capere non possunt, interficere nullatenus erubescunt.
VEL NARRATIO
7 Inde siquidem est quod a nobilitate vestra cupimus nullatenus esse remotum Motinensium videlicet insaniam in nos usque adeo excrevisse, quod in personis et rebus prout eorum facultas suggerit, solo nostri odio nos iugiter offendere conatur, unde nimirum vos plurimum deprecamur, quatinus nobis in auxilium taliter veniatis, quod eorum furor non inmerito conteratur, et per vos ius nostrum integre conservetur.
PETITIO
8 Quapropter vestram obnixe petimus probitatem, quatinus nobis tali cura ut debitum fore credimus provideatis, ne inde nobis de cetero id valeat contingere.
PETITIO
9 Exinde est quod nobilitatem vestram modis omnibus deprecamur, quatinus inpresentiarum ita nobis subveniatis, quod nostrum sicut consuevistis recipere servitium valeatis.
16.
RESPONSIVA
1 Bononiensium consules cum toto eorum communi, Nonantulanis oppidanis continuum presidium.
|
|