[MC]XVIIII. Gelasius Pascali successit. Qui cum in Urbe concorditer fuisset
electus et in sede locatus, fugiens imperatoris Henrici festinum adventum aput Capuam consecrationis
benedictionem accepit. Imperator autem Mauricium Bracharum archiepiscopum intrusit;
quem populus Romanus Burdinum vocavit. Gelasius vero per Pisas et Ianuam transiens
aput Sanctum Egidium applicuit, et Cluniacum usque perveniens ibi viam universe carnis
ingressus est et sepultus.
Anno Domini millesimo C°XX° Calixtus papa creatur, aput Cluniacum electus. Qui cum
esset ex patre Burgundie comite natus, sicut inter seculares clarissimus, sic inter ecclesiasticos
fuit eximius. Qui cum ad Urbem et sedem apostolicam festinaret, Pisanam ecclesiam consecravit;
Sutriumque accedens Burdinum cepit intrusum. Qui pro palefredo camelo
insidens in transverso et pro freno caudam manibus tenens et pro pallio rubeo pilosa pelle
vestitus, Urbem rediens in comitatu pontificis precedebat, et sic multipliciter illusus, in
Cavensi monasterio intrusus vitam finivit. Videns igitur imperator, quia non est scientia, non
est potentia contra Dominum, rediit ad pacem ecclesie, remittens omnem investituram et quicquid
spiritualium privilegio violenti extorserat, et concedens canonicam fieri electionem
et consecrationem sic ait: In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Henricus.
Anno quoque Domini M°C°XX° fuit prima guerra de Parma, qua Cremonenses
cum Parmensibus in Parmensi glarea conflixerunt.
Anno Domini MCXXVI. Lotharius aput Romanos regnavit an[nis] XII. Qui quia
progeniem Henrichorum nimis acriter persequebatur, contra eum Chonradus
electus est. Sed eo per conpositionem cessante Lotharius confirmatus est. Eodem
anno MCXXXVI. civitas Cumana capta est a Mediolanensibus in Augusto.
Eodem quoque anno gelavit Eridanus, ut super glatiem currus et equi discurrerent.
Lotharii
temporibus sedit Honorius in papatu. Qui cum fuisset electus sub contentione
Teobaldi presbiteri cardinalis, humiliter mantum deposuit. Fratres itaque videntes
humilitatem ipsius unanimiter ei obedientiam prestiterunt. Hic cum descenderet in
Apuliam, ut cum Rogerio dimicaret, investigans fraudem baronum, saniori consilio Rogerium
de ducatu Apulie investivit. Hic per P[etrum] presbiterum cardinalem patriarchas Aquilegiensem
et Venetum deposuit. Huic Innocentius papa successit. Qui quoque sub contentione cum
Petro Petri- Leonis presbitero cardinali, cui Anacletus nomen imponitur, fuit electus. Innocentio
clerus, sed Anacleto preter Frangepanos Romanum vulgus adhesit. Anacletus
crucifixum aureum aureasque coronas et ecclesiarum thesauros accipiens in Apuliam se recepit
et Rogerium regem esse concessit. Innocentius vero navigio Pisas pervenit et inter Pisanos et
Ianuenses treuguas posuit. Indeque proficiscens aput Sanctum Egidium concilium celebravit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|