Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 31


(secundum ipsum) est quod Romam maxime exaltavit,
quia maxime dederunt operam rebus bellicis, et summo
opere studuerunt, quomodo possent sibi subiicere nationes.
Propter quod (secundum eundem Vegetium) hoc
esse debet principalissimum in intentione principis, quod
abundet in civili potentia, et quod per eam sibi subiiciat
nationes et gentes. Quod si in hoc esset, felicitas regia
videretur ponenda in civili potentia, quod est falsum: probat
enim Philosophus in 7. Pol. quinque rationibus felicitatem
non esse ponendam in civili potentia. Prima via
sumitur, ex eo quod talis principatus non multum durat.
Secunda, ex eo quod esse potest sine bonitate vitae. Tertia
vero, ex quod est indignus, Quarta autem, ex eo quod per
huiusmodi principatum cives ordinantur ad minora bona.
Quinta vero, ex eo quod tale dominium ut plurimum
infert nocumentum.Prima via sic patet. nam per civilem
potentiam velle sibi subiicere nationes, hoc est, velle dominari
per violentiam. Violentia autem perpetuitatem
nescit Cum igitur violenta non diu durent, talis principatus
diu durare non potest. Immo sicut ignis, qui est nuturae
calidae, anturaliter agit, cum calefacit: sic homo, qui est
naturaliter liber arbitrio, tunc naturaliter dominatur hominibus,
quando eis libere, et voluntarie principatur quod contingit
si populus libere, et voluntarie praecepta principis
exequatur. Non ergo rex debet se credere esse felicem,
si per violentia, et per civilem potentiam dominetur:
quia tale dominium cum sit violentum, et contra naturam,
diu durare non potest: felicitas enim non est ponenda
in aliquo transitorio, sed magis in aliquo sempiterno.
Secundo in civili potentia non est ponenda felicitas, quia
hoc potest inesse alicui absque bonitate vitae, felicitas enim,
ut supra dicebatur, est perfectum, et per se sufficiens bonum.
Impossibile est autem in aliquo esse maximum
bonum, nisi ille bene vivat, et sit maxime bonus: sicut impossibile
est in aliquo esse intensam albedinem, nisi ille

Torna all'inizio