Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 55


videntem, ignoraverunt iudicium. (2) Proh pudor, cum
ad pronundiandam evangelicam lectionem a quodam patre
benedictio peteretur, hesternam crapulam et nocturnam
ebrietatem eructans fertur alta voce dixisse: «Potum servorum
suorum, benedicat rex angelorum».
XXI
De luxuria.
(1) Porro turpis mater filiam generat turpiorem. Iustum
est enim ut «qui in sordibus est, sordescat adhuc». «Omnes
enim adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Ceperunt
principes furere a vino»:
Venter enim opipare satus
libenter Venerem amplexatur.
O extrema libidinis turpitudo, que non solum mentem effeminat,
sed corpus enervat, non solum maculat animam,
sed fedat personam. «Omne namque peccatum quodcunque
fecerit homo, extra suum corpus est, qui autem fornicatur
in corpus suum peccat».
(2) Semper illam precedunt ardor et petulantia, semper
comitantur fetor et immunditia, semper secuntur dolor et
penitentia. «Favus enim distillans labia meretricis et nitidius
oleo guttur eius; novissima autem illius amara sicut absinthium
et lingua eius acuta quasi gladius biceps».

Torna all'inizio