Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 100


sapientiam. Vere enim sapientia est, cunctis qui rebus vitam largitur.
Igitur laudant eum, et quia ipse est sapientia, et non solum sed genita
sapientia, et quia ab ipso est omnis sapientia creata, unde «Omnis sapientia
a Domino Deo est», id est omnis comprehensio veritatis, et
quia ipse dat omnibus sapientiam, unde Iacobus: «Si quis indiget sapientia,
postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat».
Sed hic queris et dicis me falsum protulisse, cum dixi sapientiam
creatam. Profiteris enim nullam sapientiam creatam, eo quod auctoritas
dicat «Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper
et est ante evum». Quod enim semper fuit cum Domino Deo, non est
creatura sed Creator. Item quod est ante evum, id est ante mundum,
non est creatura sed Creator. Item «Sapientiam Dei precedentem omnia,
quis investigabit?» Si ergo cuncta precedit, ut ait Ecclesiasticus, ergo
creata non est. Sed si creata non est, quid est quod statim illic subsequitur:
«Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab
evo»? Possumus dicere quod omnis sapiens est sapiens sapientia que
Deus est, sicut omnis qui diligit Deum, est diligens dilectione que Deus
est, et qui diligit fratrem suum dilectione diligit eadem. Unde Augustinus
in VII[I] libro De Trinitate: «Fraterna dilectio qua diligimus invicem,
non solum est ex Deo, sed etiam est esse Deum». Sed quia idem
Augustinus in XIIII libro eiusdem voluminis ait: «Non ita est homo
sapiens sicut Deus, nec ita Dei sapientia est, qua sapiens Deus est sicut
hominis, neque enim Deus participatione sapiens est, sicut mens participatione
Dei sapiens est, sed sicut dicitur iusticia Dei, non solum illa
qua Deus iustus est, sed quam etiam dat homini cum iustificat eum, ita
et sapientia», et quoniam Boetius sophorum maximus in questione illa
quomodo substantie in eo quod sunt bone cum non sint substantialia
bona dicit quia «primum bonum, quoniam est, in eo quod est, bonum
est; secundum vero bonum, quoniam ex eo fluxit quod est primum
bonum», id est de voluntate primi boni, «ideo bonum est», idcirco
dicam quod homo sapiens est sapientia creata que fluxit a sapientia que
Deus est, id est a voluntate Dei.
Quod autem queris quomodo fluxit temporale ab eterno, cum
apud eternum non sit temporale quicquam, dico quia sapientia voluit,
et creata est sapientia in homine, unde homo sapiens est, et fluxit hec

Torna all'inizio