Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 9


filius autem hominis non habet ubi caput reclinet». tribue igitur,
domine Deus, obsecro, tribue mentis alacritatem quam postulo, que
dum viscerum meorum interna penetravit, capta de tribus que
premisi victoria eciam adhuc alia superabit; ilico namque malicia[m]
ex memore contractam benivolencia vincet, tedio procreatum rancorem
affabilitate repellit, pusillanimitatem quoque fortitudine roboris
acuet, desperacionem spei fiducia suspendet, torporem circa
precepta exercitacione spirituali revincet, vagacionem mentis erga
illecita inconcussa stabilitate deprimet. quod si forte ad momentum
subtracta cordis sinceritate malum prevaluerit tristicie, agam, queso,
quod monet beatus Iacobus: « Tristatur aliquis in vobis, oret, equo
animo et psallat »; quodque agens statim consequi illius precis
affectum qua merens Propheta clamat: « Letifica animam servi tui te,
quia ad te, Domine, levavi animam meam ».
15 CONTRA AVARICIAM. Rabido atque interminato quintum
superbie caput avaricia absorbere nititur totum quod in me est,
domine Deus, ad vitam, queque cum sit radix omnium viciorum
viget tamen ipsa principaliter in septem et cetera: huius enim
suboles sunt atque gemina prodicio fraus et fallacia, inquietudo
quoque ac violencia et contra misericordiam obduracio. et ecce,
Deus, quilibet amator mundi et non tui propter metalla
preciosa, ardentes fulgentesque lapides, servos et servas, predia et
fundos ad mortem proximum tradit, fraudem incurrit, fallaciam
inducit et alius inquietus ac violentus est propter villam, alius || gallinam,
alius obduratur contra misericordiam ne tribuat aurum, alius
ne porrigat victum. sed ut funditus his caream malis imploro, mi
Deus, amor castus et verus, oppono contra dampnandum cupiditatis
appetitum perfectum abrenunciacionis mundi contemptum, ut
cui preter te nulla possessio debetur in terra, nil quod tu non es
concupiscam in terra, sicque radice cupiditatis arefacta tantorum
malorum nequaquam pullulabunt virgulta. concede michi, Deus,
obsecranti peticionis effectum qui es sanctorum hereditas a modo
et usque in sempiternum.

Torna all'inizio