Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1983


UDUBA fluvius est Hispanie in regione Lergaonum, propinquus
Sagunto oppido fide integra in Romanos socios
clarissimo.
VEBAR fluvius est apud extremas Yndorum silvas, quem penes
nascuntur elephantes plurimi.
VELO fluvius est Celticus cognominatus apud Celtas et promontorio
Celtico propinquus.
VESTIGIA fluvius est in extremis Ytalie versus Syciliam, haud
longe ab eo loco ubi iam dudum Caulon oppidum fuit.
UFENS fluvius est Gallie Cisalpine, inter quem et Athesim
fluvium hi Senones habitavere qui Romanos apud Alliam
expugnavere. Qui ex Alpibus cadens fluit in Padum.
UFENS alter a superiori fluvius est Volscorum haud longe a
Terracina in Tyrrhenum defluens.
VIRDUS fluvius est circa Augustam fluens.
VIRDIS fluvius a Picenatibus dividens Aprutinos et in Truentum
cadens, memorabilis eo quod eius in ripam que ad Picenates
versa est iussu Clementis pontificis summi ossa olim Manfredi
regis Sycilie, que secus Calorem Beneventi fluvium sepulta
erant, absque ullo funebri officio deiecta fuerunt a Consentino
presule, eo quod fidelium communione privatus
occubuerit.
VIRBIUS fluvius est Laconum, apud quem sunt qui dicant
Yppolytum equis tractum arte Esculapii medici in vitam revocatum,
et ob id postmodum Virbium a flumine
nominatum.
VISERA fluvius est Germanie.
VISTILIA seu VINCULUS fluvius est Germanie et Dacis propinquus.
Tendit in Occeanum.
ULULENS Dyrrhachii fluvius est, ex quo Dirrhachio minigtrantur
aque.
UMBER fluvius est grandis Albaniam a Loegria dividens, sic
nominatus ab Umbero quodam in eum Locrini iussu deiecto.
UMBRO fluvius est Tuscie navigabilis inter vada Voliterna et
Populoniam Hetruscorum vetustissimam civitatem, in Tyrrhenum
effluens.

Torna all'inizio