Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 85


Ea uero die qua in capitulum intraturus est, in locutorio uestimentis
suis se exuat, staminia, si habitum non reliquit, circumposito cingulo se
circumcingat, sinistro brachio cucullam plicatam et in dextera manu uirgas
sumat et sic nudis pedibus et nudo desuper corpore ducente eum fratre
cui iniunctum fuerit in capitulo ueniat. Quo ingressus in loco ubi
prosterni solet statim se prosternat, interrogatus more solito culpam
dicat, dehinc sedens corporalem disciplinam ad imperium abbatis
suscipiat. Qua suscepta cuculla tantum ibi induta sicut uenit sed non
ferens uirgas in locutorium redeat, ibi se calciet et regulariter induat
et in capitulum rediens tamdiu se prosternat, donec ab abbate dicatur
ei Sufficiat . Iniungatur ei satisfactio grauis culpae et in ipsa satisfactione
habeat se sicut superius dictum est, cum de graui culpa ageretur. Si
abiectis monachicis uestimentis in seculari habitu ad monasterium redit
seruatis circa eum caeteris, quae superius dicta sunt, saeculari ueste in
qua reuersus est circumcinctus, sicut supra de staminia dictum est, et
non portans cucullam capitulum ingrediatur et post susceptam disciplinam
cuculla a camerario ante ipsum posita ab eo suscipiatur et ibi statim
induatur.

<DE NOUITIIS>


<DE NOUITIORUM SUSCEPTIONE.> Veniens aliquis ad conuersionem de
saeculo in primis sicut alii hospites suscipiatur in hospitio. Cuius uoluntate
cognita frater, qui cellae hospitum procurator est, abbati uel absente
abbate ei qui ordinem tenet rem nuntiet. Loquatur cum eo abbas uel
prior uel aliquis spiritualis frater cui iniunctum fuerit. Quid si desiderium
petentis ex deo esse cognouerit, ostendatur res fratribus in capitulo,
quorum audito consilio si suscipiendum eum esse abbas decreuerit,
statuta die ducente eum praedicto hospitum susceptore et doctus ab
eodem qualiter petitionem facere debeat, in capitulum ueniat, in loco
ubi prosterni solet se prosternat. Interrogatus quid dicat quam humiliter
poterit in his uel in similibus uerbis petitionem suam faciat: Dei misericordiam
et uestram societatem et fraternitatem huius loci requiro et in hoc monasterio
monachus fieri et deo seruire desidero
. Respondet ei abbas uel qui loco

Torna all'inizio