Littere tue vultus, mentis utinam integritate compositus, recipientis
affectibus gratus accessit, dum, ex mundanis anfractibus, animum non sic
simpliciter extendis ad homines, quin plena contemplatione dirigere
videaris ad Deum, nisi verbis ypocritis, quod credere nequeo, placere desideres,
unde tibi solummodo contraires. Video iam conversationis tue virgulta,
dum verba viridia colligo, virentes in te frondes adducere; sed ignoro,
carissime, si radicibus tam firmis adheserint, quod ventorum incursationibus
non flectantur. Studeas igitur sic operosis insidiis novas plantas
excolere, ut, Eo dante desuper incrementa qui potest, tibi et aliis flore fructificato
excrescant. Nec ad excusandas excusationes in peccatis, illa generali
qua vivitur occasione tepescas, quod, dum secularibus curis involveris,
sic te oporteat curare de corpore ut de anima cogitare non possis, cum
volentium tamen sit ista defensio, qui, dum fieri benefici negligunt, impotentiam
suam ad solam voluntatem conformant. Fateor quidem decreta
fore loca christicolis, a virorum prorsus colluctationibus segregata. Sed
quia marcet sine adversario virtus, suppetit tibi etiam via salutis in seculo,
in quo, si dimicare strenuus athleta volueris, tanto magis reputabitur
gloriosior merces tua, quanto maiorem sumere poteris ex adversantium
virorum conculcatione triumphum. Velis itaque tamen, velis esse beneficus,
cum gravia queque volentibus in formam transeant facultatis. Quia
tamen non cuivis hominum contigit adire Corinthum, sufficiat tibi in
quibus comode poteris bene te gerere, et, si in agro presenti plenos forte
manipulos colligere nequeas, donec fecundiorem tibi tribuat pietas superna
provectum, saltem cum Ruth Moabitide spicas explices post messores.
Inter cetera vero iacula, quorum ictus decipere te oportet, illi generali
morbo luxurie, que lascivit in otio, que non parcit etati nec sexui, viriliter
te opponas, federe primo facto cum oculis, qui consueverunt esse duces ad
predam. Quod, si iaciantur in aliquam feminarum, figantur in nullam, nec
proximi tui lectum maculatione cordis aut corporis labefactes. Et, si forte
|
|