Et hoc etiam ponit Damascenus dicens, quod «fides est
rerum quae sperantur, hypostasis, rerum quae non videntur, redargutio»; et addit
quoddam accidens fidei, scilicet certitudinem, subdens: «iniudicabilis species, et
certa, et quae comprehendi non potest, eorum quae a Deo nobis annuntiata sunt,
et petitionum nostrarum fruitionis», idest adimpletionis. Facit enim fides certitudinem
et de credendis, secundum quod est argumentum, et de adipiscendis,
secundum quod est substantia rerum sperandarum. Dionysius autem in libro
De divin. nom., definit fidem dicens: «Fides est manens credentium collocatio,
quae iustos collocat in virtute», et hoc est idem quod Apostolus dicit: «Substantia
rerum sperandarum». Augustinus autem dicit, quod fides est
«virtus qua creduntur quae non videntur»; et hoc est idem quod dicit Apostolus:
«Argumentum non apparentium»; et in idem redit quod Damascenus dicit,
quod fides est «non inquisitivus consensus»: quia per hoc
quod dicit, «Non inquisitivus», ostendit quod ea quae fidei sunt, non sunt pervia
rationi inquirenti. Hugo autem de Santo Victore definit
fidem per aliquod eius accidens, scilicet certitudinem, dicens, quod fides est
«certitudo quaedam animi de absentibus supra opinionem et infra scientiam constituta».
Et hoc etiam accidens fidei potest haberi ex definitione Apostoli ex hoc
quod fides est «argumentum non apparentium»: «argumentum» enim importat
certitudinem; unde ponit scientiam supra opinionem: «non apparentium»
vero importat absentiam cognoscibilis, per quod ponitur fides sub scientia. Unde
patet quod definitio Apostoli includit omnes alias definitiones de fide datas.
ARTICULUS 2
Utrum credere sit cum assensu cogitare
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod credere non sit cum assensione cogitare, ut dicit Augustinus.
Assentire enim voluntatis esse videtur, sicut consentire.
Sed credere ad cognitionem pertinet. Ergo credere non est assentire.
2. Praeterea, cogitare inquisitionem importat; quia cogitare est simul coagitare.
Sed fides, ut dicit Damascenus, est non inquisitivus consensus.
Ergo credere, quod est actus fidei, magis est assentire sine cogitatione, quam
cum cogitatione.
3. Praeterea, cogitare est actus cogitativae potentiae, quae ponitur a philosophis
in parte sensitiva, cum habeat organum determinatum. Sed ea quae sunt fidei,
solus intellectus percipit. Ergo credere non habet cogitationem adiunctam.4
4. Praeterea, si credere est cum assensione cogitare, est scire, et huiusmodi.
Ergo scire est idem quod credere; quod falsum est.
|
|