Salimbene de Adam: Cronica

Pag 132


In eodem anno in vigilia Nativitatis iverunt Mantuani secrete ad
Marchariam et ceperunt eam cum Cremonensibus qui ibi erant
ad custodiendum. Et multos ex eis duxerunt Mantuam et in carceribus
posuerunt et quam plures occiderunt.
Quod imperator Fridericus, cum his qui introduxerant eum in Lombardiam,
obsidendo et capiendo villas et castra ibat et discordias seminando.

Anno Domini MCCXXXVII, dominus Manfredus de Cornaçano,
civis Parmensis, potestas Reginus fuit; qui ivit in mense
Septembris cum militibus et peditibus Regii in servitium imperatoris
Friderici cum Parmensibus et cum Cremonensibus cum
carrociis suis; et transierunt castrum de Moso, quod detinebant
Cremonenses, et ceperunt Rodheldescum Brexanum et
Vinçolum Mantuanum et castrum de Goo. Et dum staret ibi
imperator, fecit pacem cum Mantuanis, ita quod miserunt pedites
et balistarios in eius servitio in obsidione Montis Clari. Et
cum ibant ad Montem Clarum, combusserunt castrum Guiçoli.
Et die Va intrante Octobre, Regini, per se sine alio exercitu stando
ad Carpinétulum, ceperunt et alia duo castra Casalodi, unum de
dictis castris de comitibus et aliud de rusticis eiusdem loci. Ea
castra ceperunt et combusserunt.
De obsidione Montis Clari in episcopatu Brixiensi.
Item, VIIa die intrante Octobre, circumsedit imperator Montem
Clarum et hospitatus fuit, cum his qui cum eo erant, inter
Montem Clarum et Calcinácum, super flumen Clexii prope Calcinacum.
Et die XIa, quodam die Dominico, preliati fuerunt illi
de castro Montis Clari; et die sequenti exercitus imperatoris
circumsedit Montem Clarum ex utraque parte, et manganaverunt
illud cum manganellis et duobus trabuchis.

Torna all'inizio