Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

635


illud Jb. IX << Dies mei velociores fuerunt cursore >> scilicet eundo per
terram << quasi naves poma portantes >> scilicet eundo per aquam << sicut aquila
volans ad escam >> scilicet eundo per aerem. Item generaliter est contra naturam
omnium animalium, qui vicissim dormiunt et vigilant. Set nummi usurarii
numquam dormiunt. Iuxta illud Jb. XXX << Et qui me comedunt,
non dormiunt >> .
C. XV. Item est contra naturam hominis; primo quidem quantum ad
rationem, quia secundum hanc, homo est naturaliter discipline susceptibile,
quia hoc est proprium eius, secundum philosophum in V Topic. Set usurarius
apparet valde stultus; primo quidem quantum ad personam suam et
primo quia ipse ad usuram dando, ad peiorem usuram pro se accipit, scilicet
supra animam, immo personam suam, supra quam ipse accipit quicquid
accipit ultra capitale. Illud enim acceptum primo violenter reddet vel
communi vel raptori cuicumque, operante deo vel tiranno, qui capit usurarium
ut habeat eius pecuniam, sicut canis capit manum pueri ut possit habere
panem, vel saltem in fine. Unde in Ps. << Scrutetur fenerator omnem
substantiam suam et diripiant alieni labores eius >> et Ib. XX << Divitias
quas devoravit, evomet et de ventre ipsius extrahet eas deus >> quasi
dicat sicut celeriter acquisivit, ita celeriter perdet et post capitale, velit
nolit, restitutum maximam penam gehenne pro usura super capitale restituet.
Secundo quia mortiferas sibi esurit et quodammodo fugit scienter; alias
enim usuras non scriberet in quaterno, quasi eas restituturus, nisi sciret eas
esse mortiferas. Tertio quia in fine vite sue relinquit eas restituendas post
mortem suam per filios vel alios amicos quasi aliquis sit magis sollicitus de
bono suo quam ipsemet fuerit, vel etiam non relinquit, quod est adhuc maior
stultitia, cum eas secum portare non possit. Unde Ir. XVI << Et in novissimo
suo erit insipiens >> . Raro enim accidit quod usurarius usuras restituat
quia vel est prodigus et tantum expendit quod restituere non potest vel est
avarus et ideo restituere non vult vel licet non sit prodigus vel avarus, tamen
est vanus, quia magis placet sibi expendere in elemosinas centum vel
quam restituere decem. Sicut vas puerorum, quod dicitur vulgariter salvadenarium,
numquam restituet nummum per foramen illud per quod intravit,
set oportet quod vas frangatur et sic pecunia extrahitur. Et sic post
mortem usurarii pauperes et ecclesie interdum habent nummos eius. Secundo
apparet stultus quantum ad personam filiorum, quia dum eis usuras hereditandas
in bonum eorum dimictere credit, in malum maximum et sui et
ipsorum dimictit, et in hac vita et in futura. Unde in Ps. << Non sit illi
adiutor nec sit qui misereatur pupilli eius >> et cetera; et Eccli. XLI
<< De patre impio queruntur filii impii, quoniam propter illum sunt in obprobium >> .
Certe et econtrario et hic maxime in inferno, ubi dicet pater filio «maledictus
sis tu fili, quia propter te sum in tormentis istis; fui enim usurarius,

Torna all'inizio