Guido Faba: Ars dictaminis

357


CVII.
De complexione.
Complexio utramque continet predictarum hoc modo: «Quis
liberabit nos de manu hostis? Christus. Quis pro nobis apud
Patrem continuo intercedit? Christus. Quis est venturus ad
iudicandum omnes? Christus. Quis ergo super omnes est timendus
et amandus? Christus».
CVIII.
Quid sit traductio.
Traductio est, per quam idem verbum crebrius repetitum
in varias significationes traducitur, hoc modo: «Reddat tibi
Deus valetudinem, quia valetudinem pateris nimis gravem».
CVIIII.
Quid sit contentio.
Contentio est, cum diversis rebus oratio conficitur hoc
modo: «Diabolus superbus hominem superbientem seduxit
ad mortem, Christus humilis hominem obedientem reduxit
ad vitam».
CX.
Quid sit explanatio.
Explanatio est, que per interpellationem alicuius indignationem
conficit aut dolorem hoc modo: «Pater tradidit filium
suum pro nobis, quem vos, o Iudei, morte turpissime
condemnastis; et tamen hoc peccatum vobis non statui ipse
misericors postulavit».

Torna all'inizio