Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 91


<De genere>
Cuius generis ? Activi. Quare ? Quia desinit in o et potest facere transitionem
ad aliquod rationale animal, unde possit fieri conversa locutio
accepto r.
Amor cuius generis ? Passivi. Quare? Quia desinit in r et potest dimittere
r et redire in activum et iterum sumere r et facere ex se
passivum.
Sedeo cuius generis? Neutri. <Quare?> Quia desinit in o nec potest
facere.
Gaudeo cuius generis? Neutri passivi. Quare? Quia in praeteritis
perfectis et in his, quae formantur ab eis, retinet litteraturam passivorum,
in ceteris vero neutrorum. Sunt autem numero quinque: gaudeo
gaudes gavisus sum, audeo audes ausus sum, soleo solitus sum,
fio factus sum, fido fisus sum.
Neutra passiva. Vapulo cuius generis ? Neutri passivi. Quare? Quia
cum desinat in o, non potest facere transi<ti>onem et in litteratura
neutrorum sensum retinet passivorum, cum nec etiam in praeteritis

Torna all'inizio