Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 89


regium] transtulerunt. Universi quoque cives, nigris induti vestibus,
usque in diem tertium in eodem habitu permanserunt. Per
totum autem hoc triduum mulieres nobilesque matrone, maxime
sarracene, quibus ex morte regis dolor non fictus obvenerat,
saccis operte, passis crinibus et die noctuque turmatim incedentes,
ancillarum preeunte multitudine, totam civitatem ululatu complebant
ad pulsata tympana cantu flebili respondentes.
At ubi dies transierunt luctui publico deputati, Willelmus,
qui iam fere .XIIII.m annum etatis attigerat, sub ingenti plebis
gaudio rex creatus, per urbem sollempniter equitavit. Qui cum
pulcherrimus esset, ea tamen die, nescio quo pacto, pulcrior apparens
et augustiorem quamdam in vultu preferens venustatem,
adeo gratiam et favorem omnium promeruit, ut etiam hii qui
patrem eius atrociter oderant neque putabantur fidem unquam
eius heredibus servaturi, dicerent humanitatis eum terminos transgressurum
qui adversus puerum hunc aliquid impie moliretur.
Sufficere enim malorum auctorem sublatum esse de medio, nec

1



5




10




15

Torna all'inizio