Petrus Damiani: Epistulae

Pag 62


tenebrosam caliginem generat, quia caminus avaritiae, qui in pravorum
hominum pectoribus estuat, multis perversitatum tenebris mundum pestilenter
obscurat. An non mentes infelicium caecat, quae scilicet et fidem
tollit, et omnium virtutum in eorum cordibus lumen extinguit? Unde cum
illud praemisisset apostolus, praesto subintulit: Quam , videlicet avariciam,
quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus
multis . Multis quippe se doloribus inserunt, dum proper temporalia lucra
infoederabili a se invicem simultate resiliunt. Et plerumque dum pro
corporalibus in arma concurrunt, corporibus animas exuunt. Qui vero
solis caelestibus inardescunt, pro doloribus oblectationibus potiuntur,
quia in fraternae karitatis dulcedine unanimiter vivunt. Hinc est, quod in
illo sacrificio vespertino, quod tunc Abraham optulit, pecora quidem terrena
ab invicem sequestrata composuit, sed volatilia non abiunxit. Unde
scriptura: Qui tollens , inquit, universa haec divisit ea per medium, et
utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit . Terrena
quidem animalia contra se et altrinsecus opponuntur, quia terreni
quique contra proximos iurgiis et contentionibus saeviunt, vel certe occultis
adversus eos odiorum fomitibus inardescunt. At contra qui sese in
altum caelestis desiderii pluma sustollunt, dum sacrificium Deo semetipsos
offerunt, a mutuae dilectionis glutino non recedunt.
Haec apud te, venerabilis pater, de mundi furentis insania conqueror,
quem et tolerare cotidie et odire compellor. Nec accusatoris vereor
notam, dum illi delinquentium expono flagitium, qui corrigendi prava
prae caeteris optinet principatum. Non enim detractor ille dicendus est,
qui ei curat errantium reatus exponere, qui valet ea, quae temere praesumpta
sunt, emendare. Haec porro Heli verba sunt: Altaria tua, Domine,
destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego
solus . Cui Dominus: Dereliqui , inquit, michi septem milia in Israel ,

Torna all'inizio