Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 55


Cancellario domini regis Nicolaus de Rocca.
Tantam ex longa sensibilis experientie serie, vel non minus ex probabili
vestrarum pignore litterarum, collegi de vestra benignitate fiduciam, ut
nec verborum inopia pallidus recitator ad aram, nec foliorum pannositate
superfluus orator in forum venire diffidam. Cuperem tamen in hac temporis
facie floridi, qua campestria quelibet virgulta florescunt, devotionis
misticos flores adducere, ut tanti viri gratiam revera reveritus illum mihi
conservem in veris amenitate propitium, quem bruma nichilominus exhibuit
liberalem. Sed tot sunt a vobis caritatis oblata ministeria, tantus ex
cyrographo promissus affectus, quod ad relativa commercia gratiarum, nisi
me ipsum in grates exolvam, verborum forago non sufficit, et sulcantis
aratrum linee non subservit. Humiliatis enim circumferentiis status mei
et forma mediocris familiaritatis accepta, mihi trans hominis meritum, ut
loquar summarie, suavitatis odorem ultroneum obtulistis. Ita quod si aliquando
in manus lectoris alterius, cui vestra sit ignota benignitas, littere
ille melliflue, quas gustasse promerui, transferantur, interpretis arguti
iudicio extimentur potius ficte quam facte et submisse potius quam transmisse,
nisi capitalis ymago signaculi – que caput mittentis longo utinam
tempore representet incolume – dubietatis tantisper rubiginem aboleret.
Eius itaque pagine, tanquam preclari speculi, sepe celebrans visionem, sub
spe vestra totus vireo, totus vivo. Sane cum olim ad iter Sicilie quasi
constanter attentas serenissimi domini nostri litteras receperim, quales
scitis, ut, ad egregium virum dominum comitem principatus me conferens,
cum eo in servitiis regiis usque ad felicem domini reditum remanerem,
et subsequenter eodem domino comite ad domini presentiam revocato,
cum, causa cessante, cesset effectus, mandatum non potui dominicum
adimplere. Nunc ergo erroris huius stupore perplexus, cum sit agenti

Torna all'inizio