Papias: Ars Grammatica

Pag 111


"Aristotilis"; similiter "Achilli", "Vlixi". 90 Patronomica uero
solummodo prime sunt, ut "Priamides, Priamide". 91 In is longam
Latina ablata s et addita tis faciunt genitiuum, ut "lis, litis", "dis,
ditis"; excipitur "glis, gliris", et "hec uis, huius uis". 92 Illa quoque
que tam in is quam in er finiuntur, in er terminatorum seruant
regulam; is enim sumunt, ut "puluis" et "puluer, pulueris",
"cucumis" et "cucumer, cucumeris", "cinis" et "ciner, cineris",
"uomis" et "uomer, uomeris", "pubis" et "puber, puberis", "impubis,
impubis" et "impuberis". 93 Alia uero omnia que corripiuntur similem
nominatiuo habent genitiuum, ut "collis", "follis". 94 Excipiuntur
"lapis, lapidis", "sanguis, sanguinis", "pollis, pollinis",
"cuspis, cuspidis", "capis, capidis", "semis, semissis", "cassis,
cassidis"; sic feminina patronomica, "Priamis, Priamidis". 95 A
"sanguine" composita non seruant simplicis declinationem, "hic"
et "hec exsanguis" et "hoc exsangue, huius exsanguis", quod in
nullo simili reperitur; a "cuspide" seruant, "tricuspis, tricuspidis".

Torna all'inizio