Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 159

Liber II


genere haec in praesentia dicta sufficiant. Caetera ingeniorum varietas et prudentia excogitabit.
De petendi, concedendi et negandi genere.
Cap. XXVI.
Commendationi finitima et pene coniuncta petitio est. Altera enim alterius auxilio maxime eget. Nam et commendatione petimus et in petitione saepe commendamus, sed quoniam utraque locos habet peculiares ac suos, tractanda mihi separatim est visa. Igitur ad quemcunque scripta sit petitio, exordium aliquod habeat necesse est, id causae maxime coniunctum reique quam petimus, accommodatum esse debebit. In eo personam ad quam scribimus, nobis conciliare omnibus modis studebimus. Id a nostra persona faciemus, si nostram benevolentiam, observantiam, servitutem, officia pro personarum qualitate commemorabimus. Ab eius ad quem scribimus persona si eius in nos et in omnes bonos benevolentiam, voluntatem, merita atque officia proferemus; si hominem ab illis maxime virtutibus rebusque laudabimus, quarum nos maxime indigebimus, ut si dignitates impetrare cupiamus, potentiam eius laudabimus; si opes, liberalitatem; si patrocinum, pietatem autoritatemque commemorabimus eodemque tempore duo assequemur. Nam et benevolum nobis ipsum reddemus et rei quam petimus, praestandae facultatem illi esse ostendemus. A re ipsa benevolentiam captabimus, si honestam, si laudabilem, si dignam, in qua ipse laboret, ostendemus.

Torna all'inizio