Salimbene de Adam: Cronica

Pag 909


De amore imperatoris Rodulfi erga Ordinem fratrum Minorum, et quod eius
rogatu Cystercienses destruxerunt constitutionem quam fecerant contra eos.
Audiens autem dominus Rodulfus, qui ad imperium habendum
legittime est electus, quique Ordinem fratrum Minorum amore
Dei et beati Francisci intime diligit et promovet cum effectu,
quod Cystercienses constitutionem tam duram tamque crudelem
fecerant contra eos, egre tulit nimis et scripsit pro eis epistolam
supradictam, quasi vellet implere Dominicum verbum illud Zacharie
II: Qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Revera
iste rex Rodulfus fuit ille propinquus de quo dicit Sapiens in
Prover. XXIII: Ne attingas terminos parvulovum et agrum pupillorum
ne introeas; propinquus enim illorum fortis est, et ipse iudicabit
contra te causam illorum. Cystercienses vero, postquam
audiverunt epistolam supradictam, celeriter constitutionem quam
fecerant retractaverunt et destruxerunt, et ordinaverunt quod
fratres Minores in eorum domibus familiariter reciperentur et
caritative et curialiter et benigne, non solum propterea, ut damnum
vitarent quod incurrere poterant, sicut ille qui misit epistolam
eis fuerat comminatus, verum etiam ut tanto domino
obedirent, iuxta illud Apostolicum dictum, Ro. XIII: Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit. Porro de dilectione domini
Rodulfi imperatoris erga Ordinem fratrum Minorum require supra
quomodo concessit palatium suum, quod habebat in civitate
Regina, fratribus Minoribus de Regio pro loco eorum edificando,
et quomodo promisit se eis adhuc maiora daturum, carta CCCCIII.
De emulatione fratris Bonagratie, que supradicte consimilis fuit.
Consimilem emulationem habuit frater Bonagratia, quando
erat minister provincialis in provintia Bononie, contra monasterium
Nonantulanum, quod est in territorio Mutinensi. Nam quidam
frater Guidolinus Ferariensis exivit Ordinem fratrum Minorum
et intravit Ordinem sancti Benedicti, qui est monachorum Nigrorum,
ubi in Nonantulano monasterio usque adeo bene se et

Torna all'inizio