Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 414


ut accrescat voluntas eius ad eam acquirendam, et intellectus
illustretur, et eximatur cogitatio ab hoc mundo; et provincia
recipit exinde profectum inferens cito penam malefactoribus
terre ex quo constiterit de delicto. Et qui impediet regnum
tuum, decapita eum publice ut alii terreantur; et latroni incidatur
manus, et spoliatores stratarum suspendantur ut strate
fiant secure; sodomite comburantur, fornicatores fustigentur quinquaginta
percussionibus, et fornicatrices lapidentur si vere probentur.
Caveas tibi a sussurrantium eloquiis quos cito punias
et punitos publices. Et quiescere fac cor tuum ab exercitio vanitatis;
et recorderis requirere captivos semel quolibet mense,
et liberandos liberes et befacias eis, et puniendos punias incontinenti;
et quibus videris terminum indulgendum donec constet
de negocio quo, eos precipias custodiri. Et caveas ne innitaris
tui tantum consilio, sed consules illum qui fuerit bone discrecionis
et etatis provecte, quia in pluribus est expertus; et plurimum
utaris consiliis in magnis negociis. Et invento quod rectum
sit in aliquo eorum, illud assumas, alioquin utiliori consilio acquiescas
et Deus te dirigat. Et dixit: nobilis est bonitatibus
utens, et maiores bonitates sunt justicia, castitas, et concessio
liberalitatis antequam petatur. Et dixit: decet quemlibet querere
scientiam et roborare eam in se, nec terreatur a supervenientibus,
nec extollat se nobilitate habita, divitiis aut dominio; voluntas
vero, dicta, et opera equentur et sic assecurabit eum Deus et
successores suos. Et dixit: non potest aliquis evadere in die iudicii
nisi propter tria, scilicet propter discrecionem, propter castitatem
et propter opera bona sua. Et dixit: omnia pereunt nisi
bona opera et omnia possunt permutari nisi natura, et omnia
possunt rectificari nisi mores mali, et omnia possunt vitari preter

Torna all'inizio