Guido Faba: Ars dictaminis

347


terminare. Exemplum: «Celestis pietas, dum peccatores
corrigit, consolatur, et eorum qui ceciderunt miseretur». Item
pulcherrimum artificium inculcatur, ut duo verba in duo casualia
transeant, et idem adiectivum utrique conveniat et suppositum
verbis reddatur. Exemplum: «Nimium transitorias
mundus iste infelix, et divitias cumulat et diligit
dignitates».
LXXXVIII.
De cursu qui debeat hodie observari.
Nota quod pulcriores dictiones locari debent in principio
et in fine: medium vero locum teneant minus digne; nec ad
tam nobilissimum edificium omnes dictiones indifferenter
sumantur, sed ille dumtaxat accedant, que maiores verborum
et sententiarum pariant venustatem. Nec finem usurpare presumant
alique dictiones nimia longitudine vel brevitate deformes.
Attende igitur, dictator, quod taliter ad ornatum dictiones
debes in distinctionibus ordinare: nam si finalis
dictio fuerit trisillaba cum penultima longa, precedens dictio
suam penultimam longam prestet. Exemplum: «Contagione
delictorum purgata, gratia celesti donante, munera
virtutum adcrescant»; vel sic: «Qui doctori mercedem
non exhibet, avaritie tenacitate sordescit». Item si brevis
fuerit penultima, et in precedenti dictione penultima breviatur.
Exemplum: «De alto corruit Lucifer, qui coequari
voluit Domino». Si vero tetrasillaba dictio fuerit finitiva,
cuius penultima sit acuta, tunc suam penultimam corripiat
antecedens. Exemplum: «Qui digne Deo militare desiderat,
negotiis non debet secularibus implicari». Quod si penultima
sit correpta, precedentis partis penultima prolongatur.
Exemplum: «Non est ieiunium commendandum, quod elemosinis

Torna all'inizio