legenti maxima luminosi poli exprimitur pulcritudo. In illis enim quasi
fulgor solis elimate prelucent sentencie, in illis ut lune candor serena nitent
eloquia. Ibi elegantia verba tamquam sidera clara micant. Ibi composita sermonum
series et velut ordinata planetarum disposicio dat decorem. Sicque in
tuis politis oraculis michi missis nimirum quoddam michi celum pretenditur
flammantium stellarum lampadibus illustratum. Sed et amenum nimis
comperio in illis pomerium electis plantariis consitum et floribus et fructibus
insignitum, ubi totum, quod cerno, delectat; redolet quidquid odoro; dulcescit
omne quod gusto; lenit omne quod tango et quod audio totum placet.
Precor tamen, karissime, ut, si tuo accedit beneplacito me per litteras
alloqui, tuum in hoc votum et motum cum modo amodo exequaris, tuam
facundam eloquenciam et eloquentem facundiam circa stili altitudinem moderando
nec sublimitate dictaminis supra verticem montium rapiaris, ut qui
virtute pusillus ad montana te imitari non valeo, confabulari socialiter in planicie
tecum possim. Nam etsi tui preminencia ingenii vere sis aquila semperque
illud appetat sua subtilitate suprema, cum tamen michi et rudi et
ebeti scribere te contigerit, noli eius libito et agilitati favere nec suo attollaris
beneplacito ad excelsa, sed restringe promptas ipsius pennas et alas volatus contrahe
citumque arce volatum et, si digneris omnino ima, per media
saltem vola. Nequit enim profecto huiusmodi subtilia et ardua comprehendere
debilis meorum acies oculorum. Non ergo, si placet, amice, tuis dictis
sublimibus et stupendis obtundas amplius sensus meos. Nam sicut pulcre in
tuis premissis oraculis depinxisti, rotante accipitre desuper, inferiores avicule
contremiscunt nec audent ad volatum gelatas pavore pennulas explicare.
7.
IOHANNES
Viro candoris eburnei et splendoris etiam iacintini humilis ille notarius,
qui dicitur yronice precellenti facundia speciosus, videndi desiderium et sincere
devocionis affectum. Pruritum barbe pruritui mei capitis in vestro secundo
sydereo dictamine adiecistis meumque tenuem spiritum plenam sincopis docuistis
|
|