post menses quattuor et dies VJ ordinationis sue diem obiit. Cui successit in Romanum
pontificatum Hostiensis episcopus nomine Otto ex genere Francorum et Urbanus est papa
dictus seditque annis XIJ mensibus VIIJ.
Hoc anno terre motus magnus factus est per totam Apuliam, ut in quibusdam locis
turres ac domos subruisse feratur.
Anno dominice incarnationis MLXXXVIIJ indictione XJ. Boamundus frater ducis Roggerii
ex improuiso intulit bellum aput Farnitum in Beneuenti territorio, et commisso bello
dux Roggerius uiriliter eum uicit. In quo siquidem bello, mirum dictu, quamuis plurimi ex
parte Boamundi milites capti essent, nullus tamen hominum ex utraque parte ibi fuit interfectus
preter unum. Postea uero ipse dux amore fraterno ductus dedit, eidem Boamundo
quandam partem terre sue in Apulie regionibus, cum pater eius nil sibi reliquit.
Eodem anno comprehensa est Siracusa, Sicilie quondam caput a Rogerio comite, in qua
fertur homines comesos ac infantes ob diurnitatem obsidionis.
Anno dominice incarnationis MLXXXVIIIJ. indictione XIJ. luna in ortu suo passa est
eclipsin.
Eodem anno papa Urbanus uenit in ciuitatem Barum et sacrauit illic confessionem sancti
Nicholai et Canusinam ecclesiam.
|
|