Utrum discretio sit possibilis
Consequenter quaeritur utrum discretio sit possibilis.
Arguitur quod sic,
1. quia si discretio non esset possibilis, tunc frustra adderetur
pronomen primae personae verbo dicendo: 'ego volo legere?;
sed hoc est £alsum; ergo et illud ? quo sequitur, sed sequitur
ex hoc quod non sit discretio; ergo etc.
2. Iterum, illud est possibile in scientia, quae est de entibus
factis ab intellectu, quod potest intelligi; sed dicendo: 'ego lego',
potest intelligi hoc quod dico 'ego faciam discretionem'; ergo discretio est possibilis.
In contrarium arguitur: si discretio esset possibilis, tunc
haec propositio esset falsa: 'ego sum homo'; consequens est falsum;
ergo et antecedens. Consequentia declaratur, quia tunc
esset dicere: 'ego sum homo' id est 'sum homo et nullus alius', quod falsum est; falsitas
consequentis est manifesta.
Iterum, si discretio esset possibilis, tunc sequeretur quod
contradictoria simul starent; consequens est falsum; ergo et antecedens.
Falsitas antecedentis manifesta est. Consequentia declaratur.
Nam ponamus quod ego curram et etiam alii homines currant;
tunc <cum> dico: 'ego curro', est sensum quod ego curram
et nullus alius, et tunc haec erit falsa: 'ego curro'; manente suppositione
etiam est vera, quia eius contradictoria est falsa: 'non ego
curro'; et sic haec est vera 'ego curro' et non vera.
Ad istam quaestionem dicendum quod discretio quodammodo
non est possibilis et quodammodo est possibilis. Non est
possibilis quantum est de virtute sermonis huius dictionis 'ego'.
Est tamen possibilis de virtute intelligentis. Primum probatur.
Sciendum tamen ad evidentiam huius <quaestionis> quod discretio
nihil aliud est nisi attributio alicuius actus vel formae alicui
personae cum separatione illius formae vel actus ab aliis, ut 'ego
lego' id est 'ego et nullus alius legit'.
Tunc arguitur sic: si discretio esset possibilis de virtute sermonis,
tunc haec dictio 'ego' esset negativa; consequens est falsum;
ergo et antecedens. Falsitas consequentis manifesta est.
Consequentia declaratur. Nam in definitione discretionis ponitur
negatio; ergo si 'ego' faceret discretionem, importaret negationem.
Item, si 'ego' faceret discretionem, tunc esset dictio exceptiva;
consequens est falsum; ergo et antecedens. Falsitas consequentis
patet, quia tunc sequeretur quod 'ego' esset pars indeclinabilis,
ut puta coniunctio vel aliqua alia pars sicut 'solum' et 'nisi'. Consequentia
declaratur quia, ut dictum est, discretio est attributio
alicuius actus vel formae alicui personae cum remotione ab aliis;
talis autem remotio fit per dictionem exceptivam, ut 'solum' vel 'nisi',
ut 'Petrus solum legit', id est legit et nihil aliud operatur;
ergo quod facit discretionem oportet quod sit dictio exceptiva, et
sic patet quod discretio per pronomen primae vel secundae personae
non est possibilis de virtute sermonis.
Est tamen sciendum quod discretio ipsa possibilis est de
bonitate intellectus et ex quodam statuto et consuetudine quadam.
Nam potest intellectus intelligere quod quandocumque hoc
quod dico 'ego' iungitur verbo, quod sit sensus quod 'ego legam
et nullus alius'. Hoc potest statuere. Et ita patet quod de bonitate
intellectus vel intelligentis et ex quodam statuto potest hoc quod
dico 'ego' facere discretionem.
Tunc ad rationes in oppositum est facile respondere:
1. Ad primam, cum dicitur: "Si discretio non esset possibilis
etc.", dico quod falsum est, quod saltem fit ibi expressio suppositi
quantum ad vocem et redditur oratio perfecta quoad sensum,
licet non quoad intellectum, et quod est oratio esse perfecta quoad
sensum dictum <est> prius, et ita patet quod non frustra additur.
2. Ad aliud: "Illud etc.", dicendum quod verum <est> quoad
intellectum, non autem quantum est de virtute sermonis.
Aliae autem duae rationes in oppositum probant quod non
est possibilis discretio quantum est de virtute sermonis, non
autem probabant quod non esset possibilis quoad intellectum, et
ideo non concludunt contra positum.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
|