: Annales Ceccanenses

Pag 294


6 pulli, 1 anser, 3 unciae piperis et cinnamomi, 3 quartae annonae 2 bacili, 2 tuallae,
1 libra de cera pro candelis, 2 pro faculis. Domnus episcopus Signinus tantundem ad
domum Stephani de Natoni. Magister Iohannes Ferentinus, 1 porcus, 20 panes, 1 urna vini,
3 pulli, 1 quarta de annona, l uncia piperis ad domum Iohannis Gagetanis. Omnes ecclesiae
de Ceccano secundum quantitatem habuerunt panem et carnem. Domnus Berardus
episcopus Ferentinas remansit ad ecclesiam sanctae Mariae propter Ferentinates quibus
volebat dare expensas, et dedit omnibus illis qui recipere voluerunt; et corpus ecclesiae
tantis hominibus dedit cibalia, ut illi qui scribere vellet fastidium generaret; sed gratia Dei
nullus venit eo tempore pro cibaliis qui vacuus recederet.
Finita consecratione ecclesiarum et altarium, primam oblationem quae ibi oblata fuit
domnus cardinalis obtulit, et manibus suis posuit super maius saepe nominatum altare
suum paratum pretiosum, videlicet bonum amictum frisatum, bonum camisium frisatum,
bonum cingulum frisatum, pulchram stolam cum manuale, optimam tunicam cum dalmatica
et planetam frisatam cum tali friso, quod domnus cardinalis emerat in Colonia pro novem
marchis de argento, optimam tuallam frisatam super altare, pulchra sandalia cum caligis,
bonum faldestorum. Secundam oblationem domnus Iohannes de Ceccano obtulit, videlicet
chartam libertatis, quam ipse manibus suis supra saepe nominatum altare posuit taliter
scriptam:
In nomine Domini amen. Anno dominicae incarnationis 1196. pontificatus domni Coelestini
III. papae anno 6, indictione 14, mense Iulii, die 24. Iulii. Hac die ego Iohannes de Ceccano
in praesentia domni Iordani cardinalis Sanctae Pudentianae charissimi patrui mei, et
venerabilium episcoporum Berardi Ferentinatis, Petri Signini, Iohannis Anagnini, Tadei Alatrini
et Oddonis Verulani, Tedelgarii Tarracinensis, et multorum hominum totius Campaniae et
Maritimae, tam clericorum quam etiam laicorum, inductus amore divino, et pro redemptione
animae meae atque meorum parentum praeteritorum praesentium et futurorum, concedo ecclesiae
sanctae Mariae de Flumine, et domno Landulfo dilecto abbati eiusdem ecclesiae, et universae
familiae eius, tam clericis quam etiam laicis, praesentibus et futuris, plenam et perpetuam
libertatem, abrenuntiando datae malo usui, et omnibus exactionibus; et si quis pro quocunque
crimine commisso ad ecclesiam istam confugerit, nec ego nec successores mei per me vel per
ministros meos ei, dum ibidem fuerit, nec violentiam aliquam nec iniuriam inferemus, nisi in
mortem meam, meorum haeredum, vel in proditione castrorum meorum, vel in combustione
ipsorum castrorum fuerit machinatus. De ordinatione clericorum et destitutione me nullatenus
intromittam. Si vero clericus aut laicus eiusdem ecclesiae in aliquo offenderit, abbas cum
clericis in eorum capitulo cogent ipsum ad iustitiam exibendam; salvo iure patronatus. De
consilio igitur communi domni Iordani cardinalis et omnium episcoporum, et consensu Iohannis
de Ceccano institutum est, ut quicunque contra hanc concessionem fecerit, vinculo anathematis
innodetur, et partem cum Dathan et Abiron habeat. Ad maiorem itaque cautelam,
ne quod factum est, diuturnitate temporis in oblivionem veniat, presbytero Benedicto dilecto
notario nostro id scribere mandavimus, et cartam ipsam fecimus sigilli nostri munimine
insigniri.

1197. ind. 15. Hoc ipso anno Henricus imperator egressus Alamanniam, pridie Kal.
Decembris advenit Ferentinum, et per 7 dies ibi moratus cum pace et aequitate, postea
ivit Capuam; et invento ibi comite Riccardo de Cerra in ergastulis fecit eum iudicare
et per pedes ad caudam equi ligare et per lutum omnium platearum Capuae fecit deducere;
et iussit eum post hoc per pedes appendi, et tam diu in patibulo mansit appensus, quousque
imperator mortuus est. Post nativitatem Domini Henricus imperator egressus Capuam, ivit
in Siciliam. 17. Kal. Februarii Celestinus papa obiit. Eo die Loterius diaconus cardinalis
electus, 7. Kal. Martii consecratus est in Innocentium III. papam.
1198. Hoc anno Henricus imperator obiit in Sicilia. Philippus et Oddo electi reges
in Alamannia. Hoc anno Mercoaldus et Diopuldus et Corradus Sorelle congregato magno
exercitu Teutonicorum ceperunt Sanctum Germanum. et depraedaverunt, et omnes homines
et mulieres fugientes ad Montem Casinum, quos capere potuerunt, in vinculis tenuerunt et
vendiderunt, et monasterium obsiderunt per 8 dies. Adveniente nocte festi sancti Mauri,
Dominus misit super eos tantam tempestatem ventorum et aquarum, quod diruit omnes

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50



Torna all'inizio